<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Deinde dementissima
quorundam indignatio est : queruntur de superiorum
fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint !
Audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi
ipse numquam vacat ? Ille tamen te, quisquis es,
insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille
aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum
recepit ; tu non inspicere te umquam, non audire
dignatus es. Non est itaque, quod ista officia cuiquam
imputes, quoniam quidem, cum illa faceres, non esse
cum alio volebas, sed tecum esse non poteras.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt,
in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur. Praedia
sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio
est de modo finium, ad lapides et arma discurrunt;
in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi
etiam possessores eius futuros inducunt. Nemo
invenitur, qui pecuniam suam dividere velit; vitam
unusquisque quam multis distribuit ! Adstricti sunt
in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis
ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta
 avaritia est. Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem:
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>