<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Urgent et circumstant vitia
undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere
oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos
premunt. Numquam illis recurrere ad se licet ; si
quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est,
fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis
 otium stat.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> De istis me putas dicere, quorum in
confesso mala sunt ? Aspice illos, ad quorum
felicitatem concurritur ; bonis suis offocantur. Quam
multis divitiae graves sunt ! Quam multorum eloquentia et cotidiana <note> eloquentia et (?) cotidiana apparently A1.</note> ostentandi ingenii sollicitatio <note> sollicitatio Bourgery: spatio A: occupatio Gertz.</note>
sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent ! Quam multis nihil liberi relinquit
circumfusus clientium populus! Omnis denique
istos ab infimis usque ad summos pererra : hic advocat,
hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat,
nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur.
Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his
illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est,

<pb n="p.292"/>
 hic illius; suus nemo est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>