Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet ; si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat. De istis me putas dicere, quorum in confesso mala sunt ? Aspice illos, ad quorum felicitatem concurritur ; bonis suis offocantur. Quam multis divitiae graves sunt ! Quam multorum eloquentia et cotidiana eloquentia et (?) cotidiana apparently A1. ostentandi ingenii sollicitatio sollicitatio Bourgery: spatio A: occupatio Gertz. sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent ! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus! Omnis denique istos ab infimis usque ad summos pererra : hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur. Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est, hic illius; suus nemo est.