<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Quid de rerum natura querimur ? Illa se
benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At <note> at supplied by Pauly.</note>
alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis
laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius
inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis
suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps
cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri
ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam
non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ;
sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria
servitute consumat;
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> multos aut affectatio alienae
fortunae aut suae querella <note> querella Madvig: qua A: cura Haase.</note> detinuit; plerosque
<pb n="p.290"/>
nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi
displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod
apud maximum poetarum more oraculi dictum est,
verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae,
qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non
 vita sed tempus est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>