Quid de rerum natura querimur ? Illa se benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At at supplied by Pauly. alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ; sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat; multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella querella Madvig: qua A: cura Haase. detinuit; plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.