<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>
in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis
ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ; quorum
non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.

<pb n="p.322"/>
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem
dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
Qui in ceromate (nam, pro facinus ! ne Romanis
quidem vitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet ? Qui iumentorum suorum greges in
aetatium et colorum paria diducit ? Qui athletas
novissimos <note> novissimos A: novis cibis Madvig, Duff: novissimo
more Gertz.
</note> pascit?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>  Quid? illos otiosos vocas, quibus
apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum
decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de
singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta
coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in
frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor
paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet !
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum
est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos
suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem
publicam turbari quam comam suam <note> suam Muretus transfers from a place after publicam.</note> ? Qui non
sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ?
Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos
tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>