<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Securae et quietae
mentis est in omnes vitae suae partes discurrere ;
occupatorum animi, velut sub iugo sint, flectere se
ac respicere non possunt. Abit igitur vita eorum in
profundum ; et ut nihil prodest, licet quantumlibet
ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic,
nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi
subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut
quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper
est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam
venit, nec magis moram patitur quam mundus aut
sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam
in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos
praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut
arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa
subducitur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>