<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Inviti itaque ad tempora male exacta animum re-
vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia,
etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio
surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi
quoi <note> quoi Gruter: quo A.</note> omnia acta sunt sub censura sua, quae num-
quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit,
impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui
haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis
humanos casus supergressa, extra regnum fortunae

<pb n="p.318"/>
subducta, quam non inopia, non metus, non morborum
incursus exagitet ; haec nec turbari nec eripi potest :
perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli
tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt,
ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur,
 quod facere occupatis non vacat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>