prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit. floret ager, spumat plenis uindemia labris, exuperant fetus ramos | frondentis oliuae, quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor induerit, totidem autumno matura tenebit. non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt, et quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponit. haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri. uiuite felices I et condita mente tenete.\' Haec ubi dicta dedit, I mox sese attollit in auras suspiciens caelum, I caput inter nubila condit atque ita discedens terris I animisque suorum concretam exemit labem purumque relinquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. ex illo celebratus honos, laetique minores seruauere diem I atque haec pia sacra quotannis matres atque uiri, I pueri innuptaeque puellae carminibus celebrant I paterisque altaria libant. ast ego qui cecini I magnum et mirabile numen, haec eadem gentique meae generique manebunt.