iamque egomet patris I sedes arcemque reuiso. accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, ore fauete omnes I et huc aduertite mentem. e diuerso sedem quotiens uenietis in unam, undique collecti I pacem laudate frequentes, cogite concilium, | coeant in foedera dextrae, qua datur: I pacis solum inuiolabile pignus. discite iustitiam, I aeterna in pace futurae concordes animae. I si non inrita dicta putatis, nulla dies usquam memori uos eximet aeuo. mortalem eripiam formam I et praemia reddam fortunatorum nemorum sedesque beatas. non eritis regno indecores, nec uestra feretur fama leuis I mecum pariter considere regnis. urbem, quam statuo, uestra est: I intrare licebit. nusquam abero et tutos patrio uos limite sistam: idem uenturos tollemus in astra nepotes. quae uero nunc quoque uobis, dum uita manebit, praemia digna feram? I non uobis numine nostro 67] A. XI, 64 + IllI, 573.1, 210. 68] A. VIIII, 153. XI, 50 (cumulatque mut. in cumulate piis). 69] A. III, 409 (casti) . 70] A. III, 623 (V, 650. VI, 505; uidi e. duo mut. in iamque e. patris). II, 760. 71] A. III, 250. 72] A. V, 71. VIII, 440. 73] A. II, 716 (hanc om., quotiens add., ueniemus). 74] A. II, 414. XJ, 460. 75] A. XI, 460. 292. 76] A. XI, 293. 363. 77] A. VI, 620. XII, 504 (gentis om., futuras). 78] A. VI, 827. X, 244 (putaris). 79] A. VIIII, 447 (umquam). 80] A. VIIII, 101. II, 537 (reddant) . 81] A. VI, 639. 82] A. VII, 231 (erimus). 83] A. VII, 232. I, 572. 84] A. I, 573. III, 254. 85] A. II, 620 (tutum p. te) . 86] A. III, 158. 87] A. V, 724 (manebat; uerba quae .. uobis add.) . 88] A. I, 605 (ferant). VII, 261 + II, 396. 67 Aut signes S 73 fort . sedem e diuerso; e del. Riese uenientis S 75 consilium S 76 condatur Buecheler, qua detur Riese, qua dabitur Huemer; sed nihil mutandum est, cf. p. 564 78 fort. illatum animae et scribendum futuri concordes, (mea) si 79 extimet S 85 auero 8 tuto patri suo S 87 uobis quoque nunc Riese; fort . quae uero quoque nunc uobis diuitis uber agri rerumque opulentia derit. fundit humo facilem uictum iustissima tellus