sed post iussa deum I nihil est quod dicta recusem. accipio agnoscoque libens: ] sequor omina tanta promissisque patris I exsequar caelestia dona, ammiranda dei tantarum munera laudum.\' Panditur interea domus omnipotentis Olympi sideream in sedem, terras unde arduus omnis aspicit: et natum I uerbis conpellat amicis: \'nate, meae uires, mea magna potentia solus,. nate, mihi quem nulla dies I ab origine rerum dissimilem arguerit, I comitem complector in omnis. sine nil altum mens inchoat: I omnia mecum aeternis regis imperiis, et, quidquid ubique est, nulla meis sine te quaeretur gloria rebus. omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens aspicit oceanum, uertique regique uidebunt, quae tibi polliceor: I neque est te fallere quicquam. haec tibi semper erunt I uatum praedicta priorum: nec mea iam mutata loco sententia cedit. 24] A. I, 371. 25] A. IIII, 31 (Anna r., cf . VII, 436. X, 17. XI, 124). I, 335. 26] A. I, 601. VIIII, 208 (XI, 181) + IIII, 338. 27] A. IIII, 339. 28] A. VI, 461 (me mut. in post). XII, 11 + XI, 437. 29] A. VIII, 155. VIIII, 21. 30] A. V, 863. G. IIII, 1 sq . 31] G. IIII, 3 (tibi mut. in dei). A. VIII, 273 (in bm.; munera m) . 32] A. X, 1. 33] A. X, 3. 34] A. VII, 101 (oceanum, cf . X, 4). II, 372. 35] A. I, 664. 36] A. I, 665 + VIIII, 281 (mihi quem add.) . I, 642 (gentis mut. in rerum). 37] A. VIIII, 282. 277 (casus om.) . 38] G. III, 42. A. VI, 112. 39] A. I, 230. 601 (nec mut. in et). 40] A. VIIII, 278. 41] A. VII, 100. 42] A. VII, 101. 43] A. VIIII, 301. G. IIII, 447 (quicquam MR) . 44] E. V, 74. A. IIII, 464 (priorum FPyabc) . 45] A. VIIII, 220. 25 tali equidem Areualus 27 praetendit aetas S 28 fort . dei 30 patriis S exsequar illatum est ex G. IIII, 2; fort . capiam (A. III, 488) . 33] Sideriam S 37 dissimile S fort . omnia 40 quaeritur S, corr. Areualus 45 caedit S nascere praeque diem ueniens age, lucifer, almum, nascere, I quo toto surgat gens aurea mundo, unde etiam I magnus caelorum nascitur ordo: