<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0251.stoa001.opp-lat1"><p n="3">Non ergo armorum pugna est, sed spirituum, qui iisdem  <lb n="10"/>
            utuntur; pugnant autem animarum gratia. horum in medio <lb/>
            posita est anima, cui a principio natura sua dedit uictoriam. <lb/>
            haec si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo <lb/>
            uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus <lb/>
            noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi et  <lb n="15"/>
            consentiat ac post consensum paenitudinem gerat, habebit <lb/>
            harum sordium indulgentiae fontem. carnis enim commixtione <lb/>
            ducitur, non propria uoluntate. at si cum se ipsam cognouerit, <lb/>
            consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate <lb/>
            sua peccauit. quam si iterum pudeat errasse, paratum inueniet  <lb n="10"/>
            misericordiarum auctorem. non enim punitur, quia peccauit, <lb/>
            sed quia de peccato non doluit. at si cum eodem peccato <lb/>
            sine uenia recedat, tunc excludetur, tunc uirgini stultae conparabitur, <lb/>
            tunc heres erit sinistrae manus, tunc a domino <lb/>
            pelletur ex conuiuio nuptiarum nigrarum causa uestium, ubi  <lb n="16"/>
            fletus erit et stridor dentium, ibitque cum diabolo ad ignem <lb/>
            originis ipsius: quem tua mira prudentia aut ex archangelo

<note type="footnote"> 3 Ephea. 6, 12 9 cf. Rom. 6, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 omnes <hi rend="italic">b</hi> funduntur <hi rend="italic">b</hi> 2 certame <hi rend="italic">C</hi> subire <hi rend="italic">b</hi> 4 ceztamen <lb/>
            <hi rend="italic">qln. C</hi> aduersus (ad s. <hi rend="italic">I,</hi> a m. 1) <hi rend="italic">C</hi> 5 que <hi rend="italic">C</hi> celestibus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 et non] et nisi <hi rend="italic">b</hi> nisi <hi rend="italic">Mawr</hi>. 8 precepta <hi rend="italic">C</hi> 9 manicheut <hi rend="italic">C</hi> 10 quisdem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> quibus <hi rend="italic">b</hi> 12 cui. (m <hi rend="italic">eras.) C</hi> 18 hec <hi rend="italic">C</hi> nirtntem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 consentum <hi rend="italic">C</hi> penitudinem <hi rend="italic">C</hi> 17 arum <hi rend="italic">C</hi> snrdium <hi rend="italic">C</hi> commixtionem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 22 dc (8. <hi rend="italic">1. m. 2 uid.) C</hi> 23 <hi rend="italic">\'tunç C</hi> uirgines <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            atulte <hi rend="italic">C</hi> 24 ęręs ęrit <hi rend="italic">C</hi> sinistre <hi rend="italic">C</hi> a] ad <hi rend="italic">C</hi> 25 comniuio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            hnbi <hi rend="italic">C</hi> 26 ibique <hi rend="italic">Cb</hi> diabulo <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="895"/>
            factum memorat aut nihil esse fatetur. cur igitur regnabunt <lb/>
            iusti? cur apostoli et martyres coronabuntur? totum propterea, <lb/>
            quia uicerunt nihil? o quantum frustatur uincentis potentia, <lb/>
            cum aduersarius nullius uirtutis esse praedicatur! muta, <lb/>
            a quaeso, sententiam, depone punicae gentis perfidiam et recessionem <lb/>
            tuam ad ueritatem, quae per timorem facta est, conuerte, <lb/>
            noli his mendaciis excusare. 
</p><p n="4">Legit enim aliquanta exile meum et qualecumque Romani <lb/>
            hominis ingenium reuerendae tuae dignationis scripta, in quibus <lb/>
             sic irasceris ueritati ut philosophiae Hortensius. haec  <lb n="10"/>
            itaque cum suspenso animo agilique oculo iterum iterumque <lb/>
            repetissem, . summum inueni ubique oratorem et deum paene <lb/>
            totius eloquentiae, nusquam uero conperi christianum, et <lb/>
            armatum quidem contra omnia, adfirmantem uero nihil, cum <lb/>
             te magis scientia peritum debueris ostendere, non sermone.  <lb n="15"/>
            illud uero tacere non possum tuae patientissimae sanctitati; <lb/>
            uisus enim mihi es — et pro certo sic est - et numquam. <lb/>
            fuisse Manichaeum nec eius te potuisse arcana incognita <lb/>
            secreti cognoscere atque sub Manichaei nomine persequi te <lb/>
            to Hannibalem atque Mithridatem. ego namque fateor non tali <lb/>
            diligentia nec tanta industria Anicianae domus micare marmora, <lb/>
            quanta tua scripta perlucent eloquentia. hanc si uoluisses <lb/>
            ueritate concordare, magnum utique nobis extitisset ornamentum. <lb/>
            noli, rogo, contra tuam uenire naturam, noli esse erroris <lb/>
            M lances, qua latus percutitur saluatoris. uides enim illum et <lb/>
            in omni mundo et in omni anima esse crucifixum, quae anima

<note type="footnote"> 1 (et 2) quur <hi rend="italic">C</hi> ergo <hi rend="italic">Maur</hi>. regnabant <hi rend="italic">C</hi> 3 frustratur <hi rend="italic">b Maw</hi>. <lb/>
            4 aduersariis <hi rend="italic">C</hi> predicatur <hi rend="italic">C</hi> õ punice <hi rend="italic">(J</hi> 6 que <hi rend="italic">C</hi> 7 mendatiia <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> te excuaare <hi rend="italic">b Maur</hi>. 9 tue <hi rend="italic">C</hi> 10 <hi rend="italic">philopblophię C</hi> <lb/>
            11 iterum <hi rend="italic">om. C</hi> 18$loquentiae C nusqua (e in a corr. m. <hi rend="italic">1) C</hi> <lb/>
            uere <hi rend="italic">C</hi> 14 omnium <hi rend="italic">C</hi> et firmantem <hi rend="italic">C</hi> 17 euet <hi rend="italic">C</hi> 18 maaicheum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> archana <hi rend="italic">C</hi> 19 cognuscere <hi rend="italic">C</hi> persequi te] persequente <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 Hannibalem] humilem <hi rend="italic">b</hi> mitridatem <hi rend="italic">C</hi> 21 anitian$C 22 perjucente<lb/>
             loquentia <hi rend="italic">C</hi> uoluisse <hi rend="italic">C</hi> 28 uterque <hi rend="italic">C</hi> nobis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ex<foreign xml:lang="grc">τι</foreign>tisset (ti m. 1 superscr.) <hi rend="italic">C 24 pr</hi>. nolo <hi rend="italic">C</hi> 26 mundo (al. nido) <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. aect. 8 (para 2). </note>

<note type="footnote"> 57 </note> <lb/>
             
<pb n="896"/>
            numquam habuit suscensendi naturam. et tu igitur. qui ex <lb/>
            ipsa es, dimitte, quaeso, iam uanas incusationes, superfluas <lb/>
            relinque controuersias. tanto tempore cum parente tuo in <lb/>
            medio tenebrarum constitutus numquam subsannasti: in medium <lb/>
            solis ac lunae inuentus es accusator. quis igitur tibi  <lb n="5"/>
            patronus erit ante iustum tribunal iudicis, cum et de sermone <lb/>
            et de opere coeperis te teste conuinci ? Persa, quem incusasti, <lb/>
            non aderit. hoc excepto quis te flentem consolabitur ? quis <lb/>
            Punicum saluabit? an emendatum in euangelio est, quod spatiosa <lb/>
            uia non deducat in interitum ? an falsum in Paulo est,  <lb n="10"/>
            quod operum singuli suorum non erunt reddituri rationem? <lb/>
            o utinam a Manichaeo recedens academiam petisses aut Romanorum <lb/>
            bella, qui omnia superarunt, interpretatus fuisses! quam <lb/>
            magna ibi, quam egregia conperisses, et non castus homo utique <lb/>
            totius pudicitiae et paupertatis isses ad Iudaeorum gentes  <lb n="16"/>
            barbaras moribus. cum praeceptis inseris fabulas et adducis <lb/>
            uxorem fornicariam et: facies filios fornicariae et: <lb/>
            fornicando fornicabitur terra a domino, et: non lauabis <lb/>
            manus post coitum coniugis, et: mitte m.anus <lb/>
            super femur meum, et: macta et manduca, et: crescite  <lb n="10"/>
            et multiplicamini. an tibi leones in lacu placuerunt, quia <lb/>
            caueae non erant ? an tibi sterilitas Sarae doluit cuius pudoris <lb/>
            distractor maritus sororem fingens extiterat? sed forte <lb/>
            post Daretis et Entelli certamen Iacob et ipsius pammachiam

<note type="footnote"> 10 cf. Matth 7, 18 11 cf. Rora. 14, 12 17 Osee 1, 2 19 Geu. <lb/>
            24, 2; 47, 29 20 Act. 10, 13 Gen. 1. 28 21 cf. Dan. 6, 16 <lb/>
            23 cf. Gen. 12, 13; 20, 2 .24 Verg. Aen. 5, 362 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 numquam <hi rend="italic">[in mg</hi>. al. numquid) <hi rend="italic">b</hi> susc. nat ] finem sastinendi <hi rend="italic">b</hi> (al. <lb/>
            causam succensendi) 2 qugso <hi rend="italic">C</hi> 4 constitutus (s <hi rend="italic">ante</hi> ti m. <hi rend="italic">2 adsuta) C</hi> <lb/>
            numquam <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. numquid) <hi rend="italic">b</hi> 5 lune <hi rend="italic">C</hi> accusatur <hi rend="italic">C</hi> 6 patrones <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m. I) C</hi> sermo (in <hi rend="italic">fine lin.) C</hi> 7 deo pere <hi rend="italic">C</hi> cęperit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 adherit <hi rend="italic">C</hi> 9 punitum (t <hi rend="italic">an</hi> c <hi rend="italic">sit. dub.) C</hi> quod (d <hi rend="italic">sup</hi>. s m. I) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 deducit <hi rend="italic">b</hi> 11 opero <hi rend="italic">C</hi> 12 adchademiam <hi rend="italic">C</hi> 14 ęgręgiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            uir que <hi rend="italic">C</hi> 15 prudentie <hi rend="italic">C</hi> iudeorum <hi rend="italic">C</hi> gentis barbare cum <lb/>
            <hi rend="italic">mor. C</hi> 10 <hi rend="italic">Tum C</hi> preeeptis <hi rend="italic">C</hi> inseris <hi rend="italic">om. C</hi> 20 sub <hi rend="italic">C</hi> 21 laeones <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 cane ęnon<hi rend="italic">C</hi> sterelitas <hi rend="italic">C</hi> sarre <hi rend="italic">C</hi> 23 distractur <hi rend="italic">C</hi> maritos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            fratrem C fmg*ens (s <hi rend="italic">eras.) C</hi> 24 darethis <hi rend="italic">C</hi> p.amma quam (1 <hi rend="italic">eraa) C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="897"/>
            exspectare uolueras ? an numerum Amorrhaeorum, an pancarpum <lb/>
            in arca Noe conspicere disposueras ? noui ego haec <lb/>
            te semper odio habuisse, noui ego te semper magna amauisse, <lb/>
            quae terras desererent, quae caelos peterent. quae corpora <lb/>
             mortificarent, quae animas uiuificarent. quis igitur ille est,  <lb n="5"/>
            qui te repente mutauit? 
</p><p n="5">Quamquam haec tuae sanctitati dicere nimis absurdum sit. <lb/>
            ipse enim non ignoras, quam pessimus sit quamque malignus <lb/>
            quique etiam tanta calliditate aduersus fideles et summos <lb/>
             uiros militat, ut et Petrum coegerit sub una nocte tertio dominum  <lb n="10"/>
            negare, et eidem resurgenti Thomam non permiserit <lb/>
            credere: quae tamen uulnera curata sunt indulgentiae medicina. <lb/>
            illud uero quam audacter molitus sit, ut domino optimum <lb/>
            semen seminanti ille zizania miscuerit et tanto pastori Iscariotem <lb/>
             rapuerit; et ut ad ultimum crucis subplicium ueniretur.  <lb n="15"/>
            in perniciem ipsius scribas pharisaeosque accenderit, ut <lb/>
            Barnabam dimitti clamarent et Iesum crucifigi. euasimus <lb/>
            igitur, quia spiritalem secuti sumus saluatorem. nam illius <lb/>
            tantum erupit audacia, ut si noster dominus carnalis foret, <lb/>
            w omnis nostra fuisset spes amputata. et tamen ne ipso quidem <lb/>
            crucis obprobrio potuit satiari: quin immo insaniens hinc <lb/>
            coegit spinis coronari, illinc aceto putari; hinc militum lancea <lb/>
            percuti, illinc sinistri latronis ore blasphemari. at postea tantum

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 32, 24 sq. cf. Ios. 10, 5 2 cf. Gon. 7 23 cf. Matth. <lb/>
            26 . 27; Luc. <hi rend="italic">22</hi> . 23; loh. 18- 20 </note>

<note type="footnote"> 1 nomero <hi rend="italic">(corr. m. 1) C</hi> et amorreum <hi rend="italic">C</hi> amorreorum <hi rend="italic">b</hi> an <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            pan carpam (n <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">corr. m. 1) C</hi> 2 inllarcha noę <hi rend="italic">C</hi> 3 amadisae <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 que <hi rend="italic">C</hi> desederant C deverant <hi rend="italic">b</hi> que <hi rend="italic">C</hi> celis <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> corpore <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 5 que <hi rend="italic">C</hi> 7 sfitare <hi rend="italic">C</hi> 8 ipe (s <hi rend="italic">euan.) C</hi> ignores (es <hi rend="italic">in ras.) C</hi> <lb/>
            9 caliditate <hi rend="italic">C</hi> fidelis <hi rend="italic">C</hi> summus <hi rend="italic">C</hi> 10 coęgerit <hi rend="italic">C</hi> uno <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ter <hi rend="italic">b</hi> 11 sesurgenti <hi rend="italic">C</hi> tomam <hi rend="italic">C</hi> premiserit tpm <hi rend="italic">C</hi> 12 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            meditina (a <hi rend="italic">ex</hi> % m. <hi rend="italic">1 corr.) C</hi> 18 ob audacter <hi rend="italic">C</hi> obtimum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 zizaniae <hi rend="italic">C</hi> scariotsem <hi rend="italic">C</hi> scariothen <hi rend="italic">b</hi> 16 phariseosque <hi rend="italic">C</hi> 17 di- <lb/>
            \' mittere <hi rend="italic">b</hi> et iesum <hi rend="italic">ont. C</hi> crucifigerent <hi rend="italic">b</hi> et uasimus <hi rend="italic">C</hi> 18 qua C <lb/>
            19 e*rupit (r <hi rend="italic">eras.) C</hi> audatia <hi rend="italic">C</hi> 20 nostręai <hi rend="italic">C</hi> fuisse <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 obpprio <hi rend="italic">C</hi> 22 coęgit C egit <hi rend="italic">b</hi> acęto <hi rend="italic">C</hi> potare <hi rend="italic">C</hi> 23 ac <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            postea] post omnia in C </note>

<note type="footnote"> 57* </note> <lb/>
             
<pb n="898"/>
            eius creuit iniquitas, ut et ipso et apostolis eius illuc ascendentibus <lb/>
            diuersas conponeret quaestiones, sub eorum, quod <lb/>
            peius eat, nomine superstitiosis omnibus, id est catholici . <lb/>
            uocabuli diuidens dignitatem. omitto namque, quatenus unumquemque <lb/>
            discipulorum aduersus magistros armauerit, quatenus  <lb n="6"/>
            Hymenaeum, quatenus Alexandrum deceperit, quae apud Antiochiam, <lb/>
            quae apud Smyrnam, quae apud Iconium commiserit: <lb/>
            illa nunc addo, quae praesens actitat multitudo, a qua tantum <lb/>
            uirtus procul est, quantum populo clausa est nec enim uirtus <lb/>
            est, ad quam turba peruenit et turba quam maxime feminarum.  <lb n="10"/>
            sed uereor clandestina eorum publicare, ne ab aliis <lb/>
            ordita crimina geminentur. quamquam sapientium est utrumque <lb/>
            ferre, utrumque ridere et ad illud tantum niti, quod beatitudinem <lb/>
            conciliat, quod parturit uitam. 
</p></div></body></text></TEI>