Domino merito honorabili atque laudabili et unice percolendo 5 Augustino Secundinus. Habeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito omnium luminum regi Iesu Christo, habeo gratias et subplex sancto refero spiritui. quod dederint praebuerintque occasionem, qua ego securus salutarem tuam egregiam sanctitatem, domine merito laudabilis et unice percolende. nec mirum; sunt enim et ad omnia bona praestanda et ad omnia mala arcenda satis aptissimi et potentissimi, quibus tuam beneuolentiam suis defendant propugnaculis eripiantque ab illo malo, non quod nihil est aut quod factione passioneque mortalium gignitur, sed quod paratum est, ut ueniat. uae autem illi, qui se eidem praebuerit occasionem. nam dignus es, qui ab iisdem talia munera consequaris iidemque ueritatis tuae nutritores efficiantur, uere lucerna, quam in cordis tui candelabro dextera posuit ueritatis, ne furis aduentu thesauri tui dilapidetur patrimonium, iubeantque sine lapsu illam manere domum, quam tu non super erroris harenam, sed super scientiae lapidem conlocasti, illumque a nobis repellant atrocem spiritum, qui hominibus timorem inmittit et perfidiam, tit animas auertat ab angusto tramite saluatoris: 2 INCIPIT EPISTVLA SECVNDHNI MANICHAEI ad Bdb august fol . 28* C 4 pro domino merito habet . in b Secundinus domino-Secundinus ϕ n. Maur . adque C unicę C 5 Secundinus om. b 6 sacra-. tissime C 7 primogenito* (m er. et u in o mut.) C 8 suplex C dederunt prabueruntque b 9 occa-Rionem (n er.) C 11 ne* (c er.) C si∗nt (i ex u) C et om. b preatanda C 12 et potentisaimi om. b 13 quibus] quique b boni uolentiam C eripiantque (que 8. I . a m. 1) C 14 aut] ac ut b 16 uę C prebucrit C occasione C 18 tuarum et Cb 19 aduen (tu euan.) C 20 lapidetur C 24 augusto Cb cuius omnis inpetus per illos principes funditur, contra quos se apostolus in Ephesiorum epistula certamen subisse fatetur. dicit enim se non contra carnem et sanguinem habere certamen, sed aduersus principes et potestates, aduersus spiritalia nequitiae, quae sunt in caelestibus. et reuera . quis enim contra arma habeat, et non contra armatum aduersus illum, qui mouetur? ut enim hominum corpora arma peccati sunt, ita salutaria praecepta arma iustitiae. hoc Paulus, hoc ipse testatur Manichaeus.