EPISTOLA I. o Amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suauem an iniucundum: ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse uidearis. amari a nobis nostros honestum est, laedi acerbum. et tamen hoc eiusdem est interdum animi eiusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. amor quippe nos facit nostros amare, amor interdum cogit . offendere. utrumque unum est, cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam. quam graue, hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur? quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis uereor, ut, dum adulescentem hunc, quem ad uos misi, tradere indiuiduis meis cupio, uni studens multis molestus sim, et amor eius offensa sit ceterorum, quamquam hi, qui satis diligunt, non cito offendantur. sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. placere enim dilectis meis plurimum cupiens molestiam illorum reatum meum credo, et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero. quamquam hoc metuendum in uobis omnino non sit, qui totum me in uos recipientes etiam apud alios pro me. timetis. tantum enim abest ut displicere ego caritati ac sensui uestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis, ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei. adulescens, quem ad uos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parui nominis, familia non 1 inseripiio deest in C 11 tum Pithoeus: cum C 25 agripinae C item 30 obscurus, domo non despicabilis et de quo aliquid fortasse amplius dicerem, nisi propinquus meus esset. hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere uidear de illo plura dicendo. matrem ergo is, de quo dico, Agrippinae uiduam reliquit probam honestam et de qua forsitan audacter dicere ualeam, uere uiduam. nam praeter ceteras castimoniae sapientiaeque uirtutes est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est, quia sine hac nihil tam ornatum est, quod ornare possit.