<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa003.opp-lat1"><p n="1">Legi libros, quos transmisisti, stilo breues, doctrina uberes, <lb/>
            lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. <lb/>
            nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem <lb n="5"/>
            potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. cum enim <lb/>
            eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nonae eruditionis <lb/>
            quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles <lb/>
            sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione <lb/>
            formaueras, spiritali instructione decorasti. superest ut <lb n="10"/>
            dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt, <lb/>
            pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in <lb/>
            mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione <lb/>
            diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiae esse <lb/>
            coeperunt, donet hoc benignissima dei pietas, ut doctrina illorum <lb n="15"/>
            fructus sit ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam <lb/>
            illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi institutione <lb/>
            sua generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel <lb/>
            post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam <lb/>
            mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et <lb n="20"/>
            dulcis meus. 
</p></div></body></text></TEI>