Legi libros, quos transmisisti, stilo breues, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. cum enim eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nonae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione formaueras, spiritali instructione decorasti. superest ut dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiae esse coeperunt, donet hoc benignissima dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi institutione sua generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et dulcis meus.