<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="8" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>IllI. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium:  <lb/>
            illis scilicet, quibus etiam Iudaeorum odia conprobantur in. <lb/>
            Christum, cum dicebant ad eum: Samaritanus es tu et <lb/>
            daemonium habes, cum inridebant cum maledicebant t, <lb n="20"/>
            cum insufflabant in faciem eius et frendebant dentibus super <lb/>
            caput eius. unde etiam in psalmis dicit saluator ipse, qui <lb/>
            pertulit: omnes qui conspiciebant, aspernabantur <lb/>
            me, et locuti sunt labiis et mouerunt caput. et alibi: <lb/>
            temptauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, <lb n="25"/>
            frenduerunt in me dentibus suis.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>ita igitur et in monachis,  <lb/>
            id est sanctis dei, Afrorum probatur odium, quia

<note type="footnote"> 3 Matth. 10, 40 Luc. 10, 16 9 Zach. 2, 8 19 Ioh. 8, <lb/>
            48 23 Psal. 21, 8 25 Hierem. 20, 7 Psalm. 34, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 ad ipsum <hi rend="italic">B</hi> 6 facit <hi rend="italic">libri;</hi> fecit <hi rend="italic">fort. propter seq</hi>. ne quis ... <lb/>
            arbitraretur <hi rend="italic">(non</hi> arbitretur), <hi rend="italic">tum propter locum simHUmum statim subsequentem:<lb/>
             </hi> tenerrimam partem h. c. nominanit (non nominat), ut intellegeremus, <lb/>
            <hi rend="italic">ut utroque loco ad scriptwrae sacrae verba respiciem perfecto<lb/>
             usus</hi> sit 13 intellegeremus] <hi rend="italic">∗∗lleger∗∗ A in extremo uersu</hi> deum <lb/>
            <hi rend="italic">B habet ante</hi> laedi 18 illis scilicet <hi rend="italic">Ealmius:</hi> illi scilicet <hi rend="italic">B</hi> (illorum <lb/>
            -8. sic n in <hi rend="italic">ras.)</hi> conprobabantur <hi rend="italic">suapicatur Hartelius</hi> 19 tu <lb/>
            <hi rend="italic">om. B(T)</hi> 22 caput <hi rend="italic">et</hi> ipse om. <hi rend="italic">B m. 1</hi> 26 in me] imme <hi rend="italic">B</hi></note><lb/>
             
<pb n="198"/>
            in-ridebant scilicet quia maledicebant, quia insectabantur quia <lb/>
            detestabantur, quia omnia in illos paene fecerunt, quae in <lb/>
            saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit, quam ad <lb/>
            i effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. sed isti, inquis, <lb/>
            sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. an<lb n="5"/>
            occiderint nescio, non affirmo, sed tamen magna defensio si <lb/>
            hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod  <lb/>
            habet persecutio ipsa postremum.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>putemus ergo occisos illic <lb/>
            non esse sanctos: sed quid faciemus, quod non sunt longe <lb/>
            ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum<lb n="10"/>
            dominus ipse dicat: qui odit fratrem suum sine causa, <lb/>
            homicida est. quamuis non sine causa persecuti sint seruos <lb/>
            dei. nam quis dicere possit, quod sine causa, homines scilicet <lb/>
            omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus <lb/>
            nihil uidebant suum, quoniam dei totum? maxima enim causa <lb n="15"/>
            est discordiarum diuersitas uoluntatum, quia fieri aut omnino <lb/>
            non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat,  <lb/>
            a qua ipse dissentit.</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>itaque eos non sine causa, ut dixi, <lb/>
            oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, <lb/>
            illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi <lb n="20"/>
            in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, <lb/>
            illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. <lb/>
            non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates <lb/>
            et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et <lb/>
            recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere <lb n="25"/>
            tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque  <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>