IllI. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium: illis scilicet, quibus etiam Iudaeorum odia conprobantur in. Christum, cum dicebant ad eum: Samaritanus es tu et daemonium habes, cum inridebant cum maledicebant t, cum insufflabant in faciem eius et frendebant dentibus super caput eius. unde etiam in psalmis dicit saluator ipse, qui pertulit: omnes qui conspiciebant, aspernabantur me, et locuti sunt labiis et mouerunt caput. et alibi: temptauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis. ita igitur et in monachis, id est sanctis dei, Afrorum probatur odium, quia 3 Matth. 10, 40 Luc. 10, 16 9 Zach. 2, 8 19 Ioh. 8, 48 23 Psal. 21, 8 25 Hierem. 20, 7 Psalm. 34, 16 2 ad ipsum B 6 facit libri; fecit fort. propter seq . ne quis ... arbitraretur (non arbitretur), tum propter locum simHUmum statim subsequentem: tenerrimam partem h. c. nominanit (non nominat), ut intellegeremus, ut utroque loco ad scriptwrae sacrae verba respiciem perfecto usus sit 13 intellegeremus] ∗∗lleger∗∗ A in extremo uersu deum B habet ante laedi 18 illis scilicet Ealmius: illi scilicet B (illorum -8. sic n in ras.) conprobabantur suapicatur Hartelius 19 tu om. B(T) 22 caput et ipse om. B m. 1 26 in me] imme B in-ridebant scilicet quia maledicebant, quia insectabantur quia detestabantur, quia omnia in illos paene fecerunt, quae in saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit, quam ad i effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. an occiderint nescio, non affirmo, sed tamen magna defensio si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum. putemus ergo occisos illic non esse sanctos: sed quid faciemus, quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum dominus ipse dicat: qui odit fratrem suum sine causa, homicida est. quamuis non sine causa persecuti sint seruos dei. nam quis dicere possit, quod sine causa, homines scilicet omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil uidebant suum, quoniam dei totum? maxima enim causa est discordiarum diuersitas uoluntatum, quia fieri aut omnino non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat, a qua ipse dissentit. itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque