<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="8" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi <lb/>
            quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum <lb/>
            ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant <lb/>
            ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem <lb/>
            urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut <lb n="15"/>
            deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc <lb/>
            cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, <lb/>
            promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, <lb/>
            cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum  <lb n="20"/>
            faceret nequitia peiores.</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>esto ergo, illa quae diximus ad <lb/>
            potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid <lb/>
            illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia <lb/>
            scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii <lb/>
            quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos <lb/>
            nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit <lb n="25"/>
            iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio

<note type="footnote"> 2 I Cor. 10, 20 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 contumeliam meam Christi <hi rend="italic">B</hi> 4 participare <hi rend="italic">super</hi> e <hi rend="italic">scr</hi>. i <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 10 inhalassent <hi rend="italic">B</hi> 14 per panc. pot. sacrilegam supersticione <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) B</hi> 21 ad] <hi rend="italic">hinc gingula tantum uocabula uel ainguiae</hi> uocabu- <lb/>
            <hi rend="italic">lorum partes m A legi possunt</hi> 22 pertinuerunt (*»nuerunt <hi rend="italic">A)]<lb/>
             \'fori</hi>. pertinuerint, <hi rend="italic">ut Saluianus scribere solef Hahnius; at cf. VII 53:</hi> <lb/>
            sed esto intra Galicas formidabant 24 sanctorum omnium <hi rend="italic">B adiectis <lb/>
            transpositionis signis</hi> 25 genus quippe <hi rend="italic">B</hi> si] in <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (si∗ <hi rend="italic">v)</hi> 27 <hi rend="italic">iniuriam AB</hi> iniuria <hi rend="italic">T</hi> iniuria. v </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam <lb/>
            laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad <lb/>
            apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et <lb/>
            qui uos spernit, me spernit.</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>benignissimus scilicet ac  <lb/>
            piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem <lb n="5"/>
            simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, <lb/>
            hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio <lb/>
            iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : <lb/>
            id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam <lb/>
            qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam <lb n="10"/>
            oculi mei.</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>ad exprimendam teneritudinem pietatis suae  <lb/>
            tenerrimam partem humani corporis nominauit, ut apertissime <lb/>
            intellegeremus deum tam parua sanctorum suorum contumelia <lb/>
            laedi, quam parui uerberis tactu humani uisus acies daederetur. <lb/>
            insectabantur itaque Afri atque oderant seruos dei et in <lb n="15"/>
            his deum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>