III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores. esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio 2 I Cor. 10, 20 sq. 1 contumeliam meam Christi B 4 participare super e scr . i B 10 inhalassent B 14 per panc. pot. sacrilegam supersticione (sic) B 21 ad] hinc gingula tantum uocabula uel ainguiae uocabu- lorum partes m A legi possunt 22 pertinuerunt (*»nuerunt A)] \'fori . pertinuerint, ut Saluianus scribere solef Hahnius; at cf. VII 53: sed esto intra Galicas formidabant 24 sanctorum omnium B adiectis transpositionis signis 25 genus quippe B si] in B (si∗ v) 27 iniuriam AB iniuria T iniuria. v filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et qui uos spernit, me spernit. benignissimus scilicet ac piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. ad exprimendam teneritudinem pietatis suae tenerrimam partem humani corporis nominauit, ut apertissime intellegeremus deum tam parua sanctorum suorum contumelia laedi, quam parui uerberis tactu humani uisus acies daederetur. insectabantur itaque Afri atque oderant seruos dei et in his deum.