in quo quidem non id tantummodo prouisum est, ut uiros feminae haberent, quae sine uiris esse non possent, sed etiam ut per conseruatores domesticos saluae essent, quae se ipsas seruare nescirent, et adhaerente eis iugiter gubernaculo maritali, etiamsi ad improbum eas facinus consuetudo ante actae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet. addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones, decretorum gladio impudicitiam coercentes, ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi conubii reseruaret affectus et in 12 I Cor, 7, 2 1 ad 8. scr . t m. 2 A 3 ablata] emendatione sublata proposita olim Sitz.-Ber. p. 29 opus non esse docent loci quales sunt II12 et IIII 74 ubi eodem modo verba tollere et auferre se excipiunt 5 sic pudieitiam B 11 thorum B 13 et ut B 15 permissione conI. p. 188, 17 Hartelius: permixtione AB Halmius possit A 17 quidem B in marg . 19 possint A 20 adhaerente eis] adhaerentes B 21 tabernaculo B 22 ante factae B 28 prohiberent B 26 connubii in b ex connubio corr. Brassicanus: conubio AB conubiorum proposui Sitz. - Ber. p. 29 (u. supra u. 12 conubia) conubiorum aeruaret (pro reseruaret) suspicatur Hartelius affectus praeter B etiam A habet, non effectus ut apud Halmium publico metus legum, ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur et foris quod timeretur. leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae, quae ita partem improbitatis remouent, ut partem obscenitatis admittant, aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus remouerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria uetantes, lupanaria aedificantes. timuerunt uidelicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent. at non ita isti, de quibus loquimur: qui sic ingibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis, qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere, quod deus uoluit non licere. et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a diuinitate permissum. XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uidentur ista quae dicimus: sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluntatum. dicat mihi quisquis ille est, qui indignatur me ista dicere: numquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delfici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sicut daemoniorum erat? uideamus ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit et 2 niteretur] uisitaretur B 3 illisunt s. scr. alt. s m. 2 A . 5 amittant B 7 lupinaria super pi scr . a m. 2 Å 10 ad s. scr . t m. 2 A ita isti] de tertia confusione in v et ed. pr. hinc incipiente cf. Sitz.-Ber. p. 22 12 et uiros-uxoribus suis Å in marg. inferiore habet m. 2 uel 1 (om. etiam T) mulie*ribus Å 14 legittimum thorum B 15 legis ex leges Å corr. m. 2 sibi] ibi Å , 16 licere ( post non) om. B m. 1 17 illi super i priore scr . u m. 2 A 20 uoluntatam Haimius: uoluptatum A, uolo tantum B 21 ita a. scr . s m. 2 d 22 dicere; numquid non...erat. interpunxit cum edd. Halmius num∗∗ non sap. B Socrates ex Socratis A corr. m. 2 hic et statim bis 23 etiam om. B 25 sanozerit A quas illi, de quibus loquimur. uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat, matrimonia enim cunctis debent esse communia; sic namque maior erit concordia ciuitatum, si omnes uiri feminis sine discretione omnibus misceantur et omnes se scilicet feminae omnibus uiris sine distinctione substernant, ac si fiant omnes uiri omnium mulierum mariti, omnes feminae uirorum omnium uxores.