<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="90" subtype="section" type="textpart"><p>num- I  <lb/>
            quid hoc credibile ullis uideri potest, Romanos haec admisisse, <lb n="5"/>
            barbaros horruisse ? aut numquid est post ista, quae diximus, <lb/>
            quod dici posse uideatur? sed est tamen et multo plus est. <lb/>
            nam quod uitasse eos res foedas diximus, minus est; potest <lb/>
            enim quis inhonesta horrere, non tollere: illud magni ac <lb/>
            singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed <lb n="10"/>
            prouidere etiam ne umquam alii polluantur. procurator enim <lb/>
            est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit, ut <lb/>
            ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur, ut alii mali esse <lb/>
            desistant.</p></div><div n="91" subtype="section" type="textpart"><p>grande est profecto, quod dicimus, grande ac supereminens.  <lb/>
            quis credit Wandalos in ciuitatibus Romanis ista <lb n="15"/>
            fecisse? remota quippe est ab illis omnibus carnis impuritas. <lb/>
            at quomodo remota? non sicut remoueri aliqua a Romanis <lb/>
            solent, qui statuunt non furandum et furantur, qui statuunt <lb/>
            non adulterandum et primi adulterant. quamuis paene non <lb/>
            possim dicere, quod furentur; non enim sunt quae agunt furta, <lb n="20"/>
            sed latrocinia. punit enim iudex in alio peculationem, cum <lb/>
            sit ipse peculator, punit rapinam, cum ipse sit raptor, punit <lb/>
            sicarium, cum ipse sit gladiator, punit effractores claustrorum <lb/>
            et ostiorum, cum sit ipse euersor urbium, punit expoliatores <lb/>
            domorum, cum sit ipse expoliator prouinciarum.</p></div><div n="92" subtype="section" type="textpart"><p>atque hoc 

<note type="footnote"> 1 talia <hi rend="italic">B (Ttv):</hi> tali <hi rend="italic">sed punctis suppositis A</hi> talia <hi rend="italic">uncmis inclusit <lb/>
            Haimius sed, puto, Saiuianus consulto addidit, ut saepe alias pronominibus<lb/>
             </hi> hic <hi rend="italic">et</hi> qui <hi rend="italic">(cr</hi>. §. <hi rend="italic">104:</hi> haec talia praedicantem: <hi rend="italic">IIII 41:</hi> ad <lb/>
            quos utique tales <hi rend="italic">alias</hi> u. <hi rend="italic">Ind. III 8. u</hi>. talis) <hi rend="italic">et praeterea more suo<lb/>
             lusit</hi> talia, alia 5 ullis uideri] ulli suadere <hi rend="italic">(eorr. m</hi>. 2 -ri) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 posse uid... sed <hi rend="italic">(sic)</hi> A est] i in fin. <hi rend="italic">I. (temo) d</hi> 12 quodadmodo <lb/>
            <hi rend="italic">sed</hi> d <hi rend="italic">med. punct. A</hi> 13 et <hi rend="italic">om. B</hi> et hoc ni∗∗∗ alii<lb/>
             A 14 grade <hi rend="italic">A</hi> 15 credit A <hi rend="italic">(quod apud Halmium deeat):</hi> credat<lb/>
             <hi rend="italic">B Halmius</hi> 17 ad <hi rend="italic">8. scr. m. 2</hi> t <hi rend="italic">Å</hi> 18 qui - furantur <hi rend="italic">B<lb/>
             post</hi> adulterant <hi rend="italic">habet</hi> 20 possim <hi rend="italic">Tv et edd.:</hi> poesQ <hi rend="italic">A</hi> possum <hi rend="italic">B; <lb/>
            cf. Indicem III 8. u</hi>. quamuis 21 in al* pecuł∗t∗∗ne<foreign xml:lang="grc">̃</foreign><hi rend="italic">A</hi> (in alio<lb/>
             peculationem <hi rend="italic">B)</hi> 23 secarium <hi rend="italic">AB</hi> sit ipse gladiator <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            efractores A 24 hostiorum <hi rend="italic">AB</hi> 25 prouintiarum A </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="186"/>
            utinam illi tantum, qui in potestate sunt positi et quibus ius <lb/>
            exercendorum latrociniorum honor ipse largitur: illud grauius <lb/>
            ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et priuati, isdem ante <lb/>
            honoribus functi. tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, <lb/>
            ut semper habeant ius latrocinandi. adeo etiam, cum<lb n="5"/>
            destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, <lb/>
            non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere priuatam, <lb/>
            ac sic leuior est potestas illa quam habuerunt iudices, <lb/>
            quam haec quam priuati habent; in illa enim eis saepe succeditur,  <lb/>
            in hac numquam.</p></div><div n="93" subtype="section" type="textpart"><p>ecce quid ualeant statuta legum,<lb n="10"/>
            ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt <lb/>
            maxime qui ministrant. sane ad parendum humiles abiectique <lb/>
            coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi, et nisi <lb/>
            obtemperauerint, puniuntur. eandem enim in hac re rationem <lb/>
            habent quam in tributis: soli iussis publicis seruiunt, sicut <lb n="15"/>
            soli tributa soluunt. ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta <lb/>
            rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum <lb/>
            ea minores quasi sacra obseruare cogantur, quae maiores iugiter <lb/>
            quasi nulla conculcant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>