<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="86" subtype="section" type="textpart"><p>ingressos  <lb/>
            haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque <lb n="25"/>
            impuritatum caeno inmersisse aut, ut leuissime dicam, saltim <lb/>
            illa fecisse, quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum <lb/>
            iura migrarant? et certe, si ea tantum, continentissimi ac

<note type="footnote"> 21 Ezod. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 quam <hi rend="italic">om. B</hi> muliebres <hi rend="italic">B</hi> quaedam sibi <hi rend="italic">B</hi> 6 admitti. <lb/>
            Admitte <hi rend="italic">sed</hi> Admitte <hi rend="italic">punct. A m. 1</hi> 8 perpetrare <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 agi <hi rend="italic">B</hi> si <hi rend="italic">A add. 8. I. m. 2</hi> 12 sint <hi rend="italic">ex ed. pr. Hcdmius:</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">AB(Ttv)</hi> 13 licuerint <hi rend="italic">B</hi> 14 inuestigare <hi rend="italic">A</hi> 17 deliciarum <lb/>
            ac diuitiarum <hi rend="italic">B</hi> 18 castiga*tissimi <hi rend="italic">A</hi> 19 mutare <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 ac] et <hi rend="italic">B</hi> 22 dilitiarum <hi rend="italic">ut paulo ante A</hi> 23 mimirum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            28 si ea <hi rend="italic">ex</hi> sic a <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="184"/>
            modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores <lb/>
            ipsa felicitas. quotus enim quisque sapientium est, quem secunda <lb/>
            non mutent, cui non crescat cum prosperitate uitiositas? <lb/>
            ac per hoc temperantissimos fuisse Wandalos certum est, <lb/>
            si quales illi fuerunt, qui capti ac subiugati sunt, tales illi <lb n="5"/>
            fuere uictores.</p></div><div n="87" subtype="section" type="textpart"><p>igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria <lb/>
            nullus eorum mollis effectus est. numquid parum uidetur? <lb/>
            certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. sed quid <lb/>
            adhuc addo? nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur <lb/>
            incestu. certe hoc apud Romanos iam pridem tale <lb n="10"/>
            existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, <lb/>
            et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent, qui maxime  <lb/>
            uiros feminei usus probrositate fregissent.</p></div><div n="88" subtype="section" type="textpart"><p>unde etiam illud <lb/>
            fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus <lb/>
            haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur,<lb n="15"/>
            ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. <lb/>
            pro nefas! et hoc Romani, plus addo, et hoc Romani <lb/>
            non huius temporis, attamen, ne ueteres accusemus, <lb/>
            Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti iam dissoluti <lb/>
            iam sibi ac suis dispares et Graecis quam Romanis similiores,<lb n="20"/>
            ut, quod saepe iam diximus, minime mirum sit, si Romana <lb/>
            res publica aliquando patitur, quod iam diu meretur. 
</p></div><div n="89" subtype="section" type="textpart"><p> XXI. Haec ergo impuritas in Romanis ante Christi euangelium <lb/>
            esse coepit et, quod est grauius, nec post euangelia <lb/>
            cessauit. et quis post haec non admiretur populos Wandalorum?<lb n="25"/>
            qui ingressi urbes opulentissimas, ubi haec omnia <lb/>
            passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti <lb/>
            sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum <lb/>
            rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. sufficere

<note type="footnote"> 6 affluentia <hi rend="italic">super</hi> a <hi rend="italic">scr</hi>. d <hi rend="italic">m. 2 A</hi> luxurias <hi rend="italic">AJB; unde fort. <lb/>
            locus sic comtituendus est:</hi> in tanta...luxuria (si) nullus eorum mollis <lb/>
            effectus eat, numquid parum uidetur? 8 hoc nobile. <hi rend="italic">B</hi> 20 similiores <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> semeliores A <hi rend="italic">corr. m. 2</hi> 22 pubblica <hi rend="italic">B ut saepiust</hi> <lb/>
            25 populos <hi rend="italic">ex</hi> populus <hi rend="italic">A corr. m. »</hi> 26 urbem <hi rend="italic">(corr. ex</hi> urbes) <lb/>
            opulentissimam <hi rend="italic">B</hi> 27 delitiis <hi rend="italic">ex</hi> dilitiis <hi rend="italic">A corr. m. 2 et super</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">add. fin</hi>. a 28 de quod = ut <hi rend="italic">post</hi> ita <hi rend="italic">cf. Indicem III</hi> 29 subficere <lb/>
            <hi rend="italic">super</hi> b <hi rend="italic">scr. m. 2</hi> f <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            igitur ad laudem eorum haec possunt talia, etiamsi alia non <lb/>
            dicam: abominati enim sunt uitiorum impuritates; plus adhuc <lb/>
            addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, <lb/>
            horruerunt concubitus contactusque meretricum.</p></div></div></div></body></text></TEI>