ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque impuritatum caeno inmersisse aut, ut leuissime dicam, saltim illa fecisse, quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant? et certe, si ea tantum, continentissimi ac 21 Ezod. 13 1 quam om. B muliebres B quaedam sibi B 6 admitti. Admitte sed Admitte punct. A m. 1 8 perpetrare A 9 agi B si A add. 8. I. m. 2 12 sint ex ed. pr. Hcdmius: sunt AB(Ttv) 13 licuerint B 14 inuestigare A 17 deliciarum ac diuitiarum B 18 castiga*tissimi A 19 mutare A 21 ac] et B 22 dilitiarum ut paulo ante A 23 mimirum B 28 si ea ex sic a A corr. m. 2 modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. quotus enim quisque sapientium est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate uitiositas? ac per hoc temperantissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt, qui capti ac subiugati sunt, tales illi fuere uictores. igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est. numquid parum uidetur? certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. sed quid adhuc addo? nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu. certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent, qui maxime uiros feminei usus probrositate fregissent. unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur, ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. pro nefas! et hoc Romani, plus addo, et hoc Romani non huius temporis, attamen, ne ueteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti iam dissoluti iam sibi ac suis dispares et Graecis quam Romanis similiores, ut, quod saepe iam diximus, minime mirum sit, si Romana res publica aliquando patitur, quod iam diu meretur. XXI. Haec ergo impuritas in Romanis ante Christi euangelium esse coepit et, quod est grauius, nec post euangelia cessauit. et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbes opulentissimas, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. sufficere 6 affluentia super a scr . d m. 2 A luxurias AJB; unde fort. locus sic comtituendus est: in tanta...luxuria (si) nullus eorum mollis effectus eat, numquid parum uidetur? 8 hoc nobile. B 20 similiores ex semeliores A corr. m. 2 22 pubblica B ut saepiust 25 populos ex populus A corr. m. ยป 26 urbem (corr. ex urbes) opulentissimam B 27 delitiis ex dilitiis A corr. m. 2 et super i add. fin . a 28 de quod = ut post ita cf. Indicem III 29 subficere super b scr. m. 2 f A igitur ad laudem eorum haec possunt talia, etiamsi alia non dicam: abominati enim sunt uitiorum impuritates; plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum.