<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="82" subtype="section" type="textpart"><p>et ideo saluator ipse principalem <lb/>
            ecclesiae partem oculum nominauit dicens: lucerna corporis <lb/>
            tui est oculus tuus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem <lb n="10"/>
            oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum <lb/>
            tenebrosum erit. unde et apostolus nescitis, inquit, <lb/>
            quia modicum fermentum totam massam corrumpit? <lb/>
            quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam, non quia molles plurimi fuerunt, sed quia mollities <lb n="15"/>
            paucorum labes est plurimorum. nam etsi panci sint <lb/>
            qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus <lb/>
            polluantur. sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, <lb/>
            sic plurimam ferme populi partem inquinat paucorum effeminatorum<lb/>
            abominanda permixtio. et nescio qui eorum ante <lb n="20"/>
            deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte <lb/>
            damnentur. neque enim molles; inquit, -neque masculorum  <lb/>
            concubitores regnum dei possidebunt.</p></div><div n="83" subtype="section" type="textpart"><p>illud <lb/>
            ergo magis ingemescendum atque lugendum est, quod tale hoc<lb n="25"/>
            scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa <lb/>
            Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. <lb/>
            cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis

<note type="footnote">2 Iosue 7 4 I Reg. 19. n Reg. 24 9 Matth. 6, 22 <lb/>
            13 I Cor. 5, 6 . 23 I Cor. 6f 10 \' </note>

<note type="footnote">2 furto <hi rend="italic">ex</hi> furtu <hi rend="italic">A eorr. m. 2</hi> \'8 exorta <hi rend="italic">B</hi> 4 sancti <hi rend="italic">om. <lb/>
            B (T)</hi> numeratione <hi rend="italic">B</hi> 5 sordes <hi rend="italic">ex</hi> sordis <hi rend="italic">A cort. m. 2</hi> sbrdis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 10 oculus tuus fuerit <hi rend="italic">JB15</hi> ego] ergo <hi rend="italic">A</hi> 16 fuerint <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (fuef <hi rend="italic">A)</hi> mollicidS <hi rend="italic">AB \'</hi> 17 labes <hi rend="italic">ex</hi> labis <hi rend="italic">A cnrr., m. 2</hi> <lb/>
            sint <hi rend="italic">8. scr</hi>. u <hi rend="italic">m. 2 A</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 22 sorde <hi rend="italic">A</hi> 85 ingemesceudum <lb/>
            <hi rend="italic">sed</hi> e <hi rend="italic">tertiae syll. mute in</hi> i <hi rend="italic">m. » A</hi>: </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam <lb/>
            monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum <lb/>
            inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate <lb/>
            Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam <lb/>
            Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu <lb n="5"/>
            execrandissimum nefas palam liceret admitti? potestas quippe <lb/>
            magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, <lb/>
            quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius <lb/>
            enim manu est ut prohibeat iubet agere, si non prohibet <lb/>
            admitti.\' <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="84" subtype="section" type="textpart"><p>XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur  <lb/>
            requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam <lb/>
            aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius <lb/>
            de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos <lb/>
            Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus <lb n="15"/>
            quid simile a Wandalis factum sit.</p></div><div n="85" subtype="section" type="textpart"><p>et certe barbari elatione  <lb/>
            tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia <lb/>
            dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi <lb/>
            semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium <lb/>
            felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris <lb n="20"/>
            scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, <lb/>
            opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in <lb/>
            qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, <lb/>
            ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura.</p></div></div></div></body></text></TEI>