et ideo saluator ipse principalem ecclesiae partem oculum nominauit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. unde et apostolus nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam, non quia molles plurimi fuerunt, sed quia mollities paucorum labes est plurimorum. nam etsi panci sint qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam ferme populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. et nescio qui eorum ante deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. neque enim molles; inquit, -neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt. illud ergo magis ingemescendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis 2 Iosue 7 4 I Reg. 19. n Reg. 24 9 Matth. 6, 22 13 I Cor. 5, 6 . 23 I Cor. 6f 10 \' 2 furto ex furtu A eorr. m. 2 \'8 exorta B 4 sancti om. B (T) numeratione B 5 sordes ex sordis A cort. m. 2 sbrdis B 10 oculus tuus fuerit JB15 ego] ergo A 16 fuerint B (fuef A) mollicidS AB \' 17 labes ex labis A cnrr., m. 2 sint 8. scr . u m. 2 A sunt B 22 sorde A 85 ingemesceudum sed e tertiae syll. mute in i m. ยป A : quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu execrandissimum nefas palam liceret admitti? potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius enim manu est ut prohibeat iubet agere, si non prohibet admitti.\' XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus quid simile a Wandalis factum sit. et certe barbari elatione tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura.