sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. unam enim putes fuisse illic libidinum fornicationumque sentinam, caenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. et quae illic spes esse poterat, ubi praeter id, quod in domini templo erat, nihil uideri penitus nisi sordidum non licebat ? quamquam quid dicam in dei templo? hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum, pertinet : quos non discutio, quia domini mei ministerio reuerentiam seruo, et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut pereuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte. ceterum quantum ad plebem per-I 2 loquar s . a scr . o m. 1 A ad B s. Z . uersionem super u add. e m. 2 A 3 suffecerat ex suffie. A corr. m. 2 item paulo post lupanar ex lupinar 5 compaa et competa iterum AB ut supra §. 68 competarum 6 intercidfirant ex -cederant A eorr. m. 1; cf. VI 14 7 posaint A 10 ammodum A anfractos super o ,cr . u m. 2 A, idem statim deuerticola a o scr . u 12 expetisset super t Bcr. m. 2 d A 13 faaebant A: foetebant B ancti super a scr . cu m. 2 A, idem 15 nitorem 8. scr . d et inalantes s. scr . h 15 orrore super o init scr . h m. 2 A 16 omnes ex omnis A corr. m. 2 20 non (om. B) licebat A Yort. recte more Graecorum, cf. Boensch, Itaia «. Vulgata p. 446\' Halmius recte opitwr nec recipere dubitaui quem quam. Quid (sic) A 22 tantum super an scr . o m. 2 A 24 arbitror fuisse B 25 in monte legimus B 12* tinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico? quis non fornicarius-non adulter, et hoc sine cessatione sine termino? rursum clamitem itaque necesse est: quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter illa tot milia, si diligentissime quaereres, castum uel in ecclesia inuenire uix posses. plus multo dicam. utinam haec essent sola, quae diximus, et contenta illic uirorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari. illud grauius et scelestius, quod illa, de quibus beatus apostolus Paulus cum summa animi lamentatione conqueritur, in Afris paene omnia fuerunt: scilicet quia masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes. et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit. numquid hoc beatus apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim uincere imperio ac sublimitate ualuerunt, quod potuerunt unum, impuritate uicerunt. quicumque ergo iure se mihi irasci putat magis apostolo irascatur, scilicet quia, quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos.