<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae  <lb/>
            deus. nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, <lb/>
            ita se res habet, ut pati posse uideatur. quid enim piaculorum <lb/>
            est non illic semper admissum ? nec de omnibus dico, quia <lb n="20"/>
            et enormia fere sunt et sciri ac dici tanta non possunt. de <lb/>
            sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor et, quod est <lb/>
            grauius, sacrilegiorum. praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, <lb/>
            uitium totius generis humani: praetereo auaritiae inhumanitatem, <lb/>
            proprium est Romanorum paene omnium malum: <lb n="25"/>
            relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis;

<note type="footnote"> 1 Ezech. 28, 17 7 Ezech. 28, 18 10 Ezech. 28, 19 <lb/>
            13 Ezech. 28, 19 </note>

<note type="footnote"> 4 aut <hi rend="italic">ex</hi> ut <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 5 quS ammodum <hi rend="italic">A</hi> 6 quia <hi rend="italic">B <lb/>
            s. I</hi>. 7 perderet <hi rend="italic">B</hi> 9 medio <hi rend="italic">A</hi> 14 imperditionem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            illic iam <hi rend="italic">B</hi> 16 aeterna <hi rend="italic">B</hi> 21 inormia <hi rend="italic">praeter B et A habet <lb/>
            m. 1</hi> scire <hi rend="italic">A</hi> 22 quid <hi rend="italic">B</hi> 24 Cest totius, <hi rend="italic">malim&gt; Halmius, <lb/>
            cui eidem paulo post \'scribendum uidetur</hi> communis <hi rend="italic">(uel</hi> commune) est\'; <lb/>
            , <hi rend="italic">neutrum crediderim; immo Saluianus suo more dictionem uariasse <lb/>
            putandus est; (ceterum in A sic interpungitur locus:</hi> humani praetereo. <lb/>
            Auaritiae etc.) 25 quod proprium <hi rend="italic">B</hi> 26 ebriaas <hi rend="italic">8. scr. m. 2</hi> <lb/>
            ti <hi rend="italic">(sic) A</hi> ignobilibusque <hi rend="italic">ex</hi> -qui <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> commune«*ceatur <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) A sed</hi> e <hi rend="italic">in</hi> commane <hi rend="italic">uoce ex</hi> i <hi rend="italic">corr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            taceatur superbia et tumor: tam peculiare hoc diuitum regnum est, <lb/>
            ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi <lb/>
            alius quicquam uoluerit uindicare: transeatur denique prope <lb/>
            omne fraudium falsitatum periuriorum nefas: nulla umquam  <lb/>
            his malis Romana ciuitas caruit.</p></div><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p>etsi specialius hoc scelus<lb n="5"/>
            Afrorum omnium fuit. nam sicut in sentinam profundae nauis <lb/>
            conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi de <lb/>
            omni mundo uitia fluxerrunt. nullam enim improbitatem scio, <lb/>
            quae illic non redundauerit, cum utique etiam paganae ac <lb/>
            ferae gentes, etsi habent specialiter mala propria, non sint <lb n="10"/>
            tamen in his omnia execratione digna.</p></div><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p>Gothorum gens perfida <lb/>
            sed pudica est, Alanorum impudica sed minus perfida, Franci <lb/>
            mendaces sed hospitales, Saxones crudelitate efferi sed castitate <lb/>
            mirandi: omnes denique gentes habent sicut peculiaria mala <lb/>
            ita etiam quaedam bona. in Afris paene omnibus nescio quid <lb n="15"/>
            non malum. si accusanda est inhumanitas inhumani sunt, si <lb/>
            ebrietas ebriosi, si falsitas fallacissimi, si dolus fraudulentissimi, <lb/>
            si cupiditas cupidissimi, si perfidia perfidissimi. impuritas <lb/>
            eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, <lb/>
            quia illis quae supra diximus malis aliarum gentium uitia,<lb n="20"/>
            his autem etiam sua ipsa uicerunt. 
</p></div><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p> XVI. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit <lb/>
            Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non <lb/>
            ut terram ac sedem hominum, sed ut Aetnam putes impudicarum <lb/>
            fuisse flammarum? nam sicut Aetna intestinis quibusdam<lb n="25"/>
            naturae feruentis ardoribus sic illa abominandis iugiter fornicationum <lb/>
            ignibus aestuauit. nec uolo in hac re adsertionibus <lb/>
            meis credi, testimonium requiratur. generis humani. quis non <lb/>
            omnes omnino Afros generaliter impudicos sciat nisi ad deum  <lb/>
            forte conuersos, id est fide ac religione mutatos?</p></div></div></div></body></text></TEI>