XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae deus. nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse uideatur. quid enim piaculorum est non illic semper admissum ? nec de omnibus dico, quia et enormia fere sunt et sciri ac dici tanta non possunt. de sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor et, quod est grauius, sacrilegiorum. praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, uitium totius generis humani: praetereo auaritiae inhumanitatem, proprium est Romanorum paene omnium malum: relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis; 1 Ezech. 28, 17 7 Ezech. 28, 18 10 Ezech. 28, 19 13 Ezech. 28, 19 4 aut ex ut A corr. m. 2 5 quS ammodum A 6 quia B s. I . 7 perderet B 9 medio A 14 imperditionem A illic iam B 16 aeterna B 21 inormia praeter B et A habet m. 1 scire A 22 quid B 24 Cest totius, malim> Halmius, cui eidem paulo post \'scribendum uidetur communis (uel commune) est\'; , neutrum crediderim; immo Saluianus suo more dictionem uariasse putandus est; (ceterum in A sic interpungitur locus: humani praetereo. Auaritiae etc.) 25 quod proprium B 26 ebriaas 8. scr. m. 2 ti (sic) A ignobilibusque ex -qui A corr. m. 2 commune«*ceatur (sic) A sed e in commane uoce ex i corr . taceatur superbia et tumor: tam peculiare hoc diuitum regnum est, ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quicquam uoluerit uindicare: transeatur denique prope omne fraudium falsitatum periuriorum nefas: nulla umquam his malis Romana ciuitas caruit. etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. nam sicut in sentinam profundae nauis conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi de omni mundo uitia fluxerrunt. nullam enim improbitatem scio, quae illic non redundauerit, cum utique etiam paganae ac ferae gentes, etsi habent specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia execratione digna. Gothorum gens perfida sed pudica est, Alanorum impudica sed minus perfida, Franci mendaces sed hospitales, Saxones crudelitate efferi sed castitate mirandi: omnes denique gentes habent sicut peculiaria mala ita etiam quaedam bona. in Afris paene omnibus nescio quid non malum. si accusanda est inhumanitas inhumani sunt, si ebrietas ebriosi, si falsitas fallacissimi, si dolus fraudulentissimi, si cupiditas cupidissimi, si perfidia perfidissimi. impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis quae supra diximus malis aliarum gentium uitia, his autem etiam sua ipsa uicerunt. XVI. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aetnam putes impudicarum fuisse flammarum? nam sicut Aetna intestinis quibusdam naturae feruentis ardoribus sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuauit. nec uolo in hac re adsertionibus meis credi, testimonium requiratur. generis humani. quis non omnes omnino Afros generaliter impudicos sciat nisi ad deum forte conuersos, id est fide ac religione mutatos?