numquid ullum umquam aut freneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos et omnes feminas uirorum omnium uxores et paruulos omnes omnium filios. at ego hac ratione dico neque ullum uirum ullius feminae maritum neque ullam mulierem ullius masculi uxorem neque ullum pignus ullius parentis filium; ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare. neo suffecit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset; uxorem enim suam alteri uiro tradidit, scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est alius Italiae Socrates. ecce quae sunt et Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes\' penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit et memoriae haec pudenda mandauit. plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit: quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo. iniuste damnatus dicitur a iudicibus. et uerum est; rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnauit. nam cum in hac re doctrinam eius 4 feminas B 8 demonicum B m. 1 * 9 agnouimua B 12 ad 8. scr . t m. 2 Å 13 ullius om. A 16 sufficit A ut quidem malebat Rittershusius 17 agunt Å dicere hoc Bittershusius 19 Socratis A 25 lupinar super pi ecr . a m. 2 A e om. B 26 haec eum B 28 condempnauit AB damnauit cum edd. Halmius; retinere non dubitaui condemnauit quia talis uariatio uerbi auctori perplacuisse uidetur, ut iam monitum est; ceteum cf. g. 105: constituit.. statuerunt et VII 2: inrideri debeant qui ae rideri uolunt et Indicem III omnes repudiauerint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo maius est, uitae electione damnauerunt, et recte. conferantur enim cum his, quae ille constituit, illa quae statuerunt hi, quos dominari Africae deus iussit. statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina alium omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam uirum suum nosset; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari uoluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e ciuitatibus sustulerunt; ille prostare uoluit omnes uirgines, isti castas fecere meretrices.