<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>            a malo opere non cessast subiungit autem ad pudorem et<lb n="5"/>
            condemnationem hominum peccatorum, non oredere solum <lb/>
            daemones dei nomen sed etiam timere et contremescere. hoc <lb/>
            est dicere: quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, <lb/>
            quae sine timore atque obsequio dei nulla eat? aliquid <lb/>
            plus daemones habent. tu enim unam rem babes tantummodo,<lb n="10"/>
            illi duas: tu credulitatem habes, non habes timorem, illi et <lb/>
            credulitatem habent pariter et timorem. quid miraris ergo, si <lb/>
            caedupur? quid miraris, si eastigamur si in ius hostium tradimur <lb/>
            si infirmiores omnibus sumus ?</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>siue miseriae nostrae <lb/>
            siue infirmitates sine euersiones sine captiuitates et poenae<lb n="15"/>
            improbae seruitutis testimonia sunt mali serui et boni domini. <lb/>
            quomodo mali serui? P quia patior scilicet uel ex parte quod <lb/>
            mereor. quomodo boni domini? quia ostendit quae mereamur, <lb/>
            etsi non inrogat quae mereamur; clementissima enim ac benignissima <lb/>
            castigatione mauult nos corrigere quam perire. nos<lb n="20"/>
            siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, letalibus suppliciis <lb/>
            digni sumus; sed ille plus misericordiae tribuens quam <lb/>
            seueritati uult nos clementis censurae temperamento emendare  <lb/>
            quam plaga iustae cohercitionis occidere.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>ingratum nobis esse <lb/>
            quod caedimur satis certus sum. sed quid miramur, si peccantes<lb n="25"/>
            nos deus uerberat, cum ipsi peccantes seruulos

<note type="footnote"> 1 ait et] autem <hi rend="italic">B</hi> credi <hi rend="italic">ex</hi> crede <hi rend="italic">Å corr</hi>. tn, <hi rend="italic">rec. (non 2)</hi> <lb/>
            2 imperuersitate A in perdiuersitate <hi rend="italic">B</hi> (ortum <hi rend="italic">sine dubio ex</hi> dinersitate, <lb/>
            <hi rend="italic">ut est in T, s. scr</hi>. per) 4 asserant <hi rend="italic">Å</hi> 8. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 6 hominum] <lb/>
            hoiu<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> <hi rend="italic">B (unde in Tt</hi> horum) 7 daemones <hi rend="italic">B corr. ex</hi> homines <lb/>
            11 illi et crudelitatem <hi rend="italic">non B solum,</hi> ut <hi rend="italic">apud Haimium, sedet</hi> A (in. <hi rend="italic">rell</hi>. <lb/>
            et <hi rend="italic">dewt)</hi> 13 miraria ergo qi castigamur <hi rend="italic">B</hi> 15 pene <hi rend="italic">B</hi> 17 pa- <lb/>
            Uor <hi rend="italic">B 8</hi>. I. 18 ostendit quid <hi rend="italic">B</hi> - 21 loaalibus d 22 digiu <lb/>
            sumus 6% dignissimis A corr.. m. 2f dignisimus <hi rend="italic">B</hi> , 23 seueritati ex <lb/>
            seueritate A GOrr. m. 2 unlt] mauult <hi rend="italic">B (praeter locum ab Halmio</hi> conlatum <lb/>
            <hi rend="italic">V9,</hi> 49) uid. nostri <hi rend="italic">Ubri</hi> cap. seq. <hi rend="italic">med.:</hi> sern. mentiri uult quam <lb/>
            etc., ubi d <hi rend="italic">item</hi> uult <hi rend="italic">habet, qpod</hi> Halmius <hi rend="italic">non adnotauit)</hi> 24: cohertitionis <lb/>
            <hi rend="italic">sed</hi> h <hi rend="italic">punct. A</hi> coercitionis <hi rend="italic">B</hi> 25 satis certow certus <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            uerberemus ? iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a <lb/>
            deo nolumus, cum ipsi condicionis nostrae homines flagellemus. <lb/>
            sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus: natura ia <lb/>
            nobis et nequitia seruilis est. uolumus delinquere et nolumus <lb/>
            uerberari: ipsi in nobis mores sunt qui in seruulis nostra; <lb n="5"/>
            omnes uolumus impune peceare. denique, si mentior, cunctos <lb/>
            consulo. nego ullum em, quamlibet magni criminis reum, <lb/>
            qui se adquiescat deberent torqueri.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>hincergo agnosei potest,  <lb/>
            quam inique ac prauissime aliis seuerissimi sumus nobis indulgentissimi, <lb/>
            aliis asperi nobis remissi. m eodem crimine <lb n="10"/>
            punimus alios m absoluimus: intolerabilis prorsus incontumaciae <lb/>
            et praesumptionis. nec agnoscere in nobis uolumus <lb/>
            rectum audemus de aliis usurpare iudicium. quid esse <lb/>
            iniustius nobis aut quid peruersius potest? id ipsum scelus ia <lb/>
            nobis probabile esse ducimus, quod m aliis seuerissime uindicamus. <lb n="15"/>
            et ideo 009 sine causa ad nos apostolus clamat : <lb/>
            propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui <lb/>
            iudicas : in quo enim alium iudicas. te ipsum coudemnas;eadem <lb/>
            enim agis quae iudicas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>