<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod quidem timeo ne non magis tunc <lb/>
            de eis dici potuerit quam de nobis nunc dici possit, quia nec <lb/>
            uerbis dominicis obtemperamus, et qui uerbis domini non<lb n="20"/>
            obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. <lb/>
            nisi fortasse credimus sapienter nos deum spernere et hoc <lb/>
            ipsum, quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam <lb/>
            iudicamus.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>est quidem causa, cur hoc ita existimare <lb/>
            credamur; nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi<lb n="25"/>
            summi consilii conspiratione peccemus. quae cum ita sint, <lb/>
            quae ratio est, ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes <lb/>
            scilicet, quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis <lb/>
            inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum spiritus

<note type="footnote"> 5 Psal. 49, 7; 80, 9 9 Isa. 1, 3 12 Os. 1, 9 Bom. <lb/>
            9, 25 15 Hierem. 17, 13 17 Hierem. 8, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 innumerabilis <hi rend="italic">A</hi> 4 Israel <hi rend="italic">B (item infra)</hi> 8 reliquens <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (relinqueBs <hi rend="italic">Tt et m. 1 v)</hi> 10 me <hi rend="italic">in</hi> fin. lin. <hi rend="italic">add. m. rec</hi>. ns <hi rend="italic">A</hi> (unde <lb/>
            <hi rend="italic">Baluzius alii ediderunt</hi> meus me) 11 alibi etiam <hi rend="italic">B</hi> 14 de <lb/>
            eis ipse diceret <hi rend="italic">B</hi> diceret <hi rend="italic">ex</hi> dicere <hi rend="italic">A corr. m</hi>. » et ipse] ipse <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 cur <hi rend="italic">B 8. l</hi>. 28 opitulare <hi rend="italic">A</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            sanctos nec fidem quidem dicat hominibus Christianis . sine <lb/>
            operibus bonis posse prodesse. et utique multo plus est fidem <lb/>
            habere quam nomen, quia nomen uocabulum est hominis, <lb/>
            fides autem fractas est mentis. et tamen hunc ipsum fidei <lb/>
            fructum . infructuosum apostolus sine operibus bonis esse, <lb n="5"/>
            testatur dicens: fides sine operibus mortua est. et <lb/>
            iterum: sicut enim corpu\'s sine spiritu, sic fides <lb/>
            sine operibus bonis mortua est. addit quoque asperiora <lb/>
            quaedam ad confundendos eos, qui sibi praesumptione Christianae <lb/>
            fidei blandiuntur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>II. Sed dicit aliquis: tu fidem habes et ego opera habeo:  <lb/>
            ostende mihi sine operibus fidem tuam et ego ostendam tibi <lb/>
            ex operibus fidem meam. quo utique hoc indicat, actus bonos <lb/>
            Christianae fidei quasi testes esse, quia Christianus nisi opera. <lb/>
            bona fecerit, fidem suam penitus adprobare non possit, ac per <lb n="15"/>
            hoc quod probare non ualeat quia sit, sic omnino habendum <lb/>
            esse quasi non sit. nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, <lb/>
            in subditis statim ipse demonstrat, dicens ad Christianum: <lb/>
            tu credis quia unus est deus. bene facis:<lb/>
            <lb n="20"/>
            et daemones credunt et contremescunt.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>consideremus,  <lb/>
            quid uoluerit hoc loco apostolus dicere, nec irascamur diuinis <lb/>
            testimoniis sed adquiescamus, nec contradicamus sed proficiamus. <lb/>
            tu credis, inquit ad Christianum sermo diuinus, <lb/>
            quod deus unus est. bene facis: et daemones cre-<lb n="25"/>
            dunt et contremescunt.* numquid errauit apostolus, ut <lb/>
            hominis Christiani fidem daemoni compararet? non utique: <lb/>
            sed ostendere illud uolens, quod supra dictum est, quia sine <lb/>
            operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare

<note type="footnote">6 lac. 2, 20 7 Iac. 2, 26 of. Iac. 2, 18 19 Iac. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 3 est uooabalum <hi rend="italic">B</hi> 12 fidem sine operibus <hi rend="italic">B</hi> (add. fidem <hi rend="italic">s</hi>. L <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> oper.] 13 bonos <hi rend="italic">ex</hi> bonus <hi rend="italic">d eorr</hi>. m. <hi rend="italic">rec</hi>. 14 testis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 poenitns A 17 \'an existimarit? Halmius<hi rend="italic">; faciUima quidem esset</hi> <lb/>
            emendatio<hi rend="italic">, sed notI</hi> necessaria; <hi rend="italic">cf. V 8</hi> med.: Et quidem mirari posaim,<lb/>
             quod hoc non omnes omnino facerent 90 contremiscant ex<lb/>
             contremeacnnt <hi rend="italic">d eorr. m. rec. item</hi> pauio <hi rend="italic">pott</hi> bis 22 adquiescamus <lb/>
            nec contradicamns ex-escamur et-dicamur <hi rend="italic">Å corr. m</hi>. rec.; item 26 <lb/>
            hominis <hi rend="italic">ex</hi> homines </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            deberent, idcirco ait et a daemonibus deum credi; scilicet ut,. <lb/>
            sieut -daemones, eam deum credant, tamen in peruersitate <lb/>
            perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemonicam <lb/>
            habere, qui cum se deum credere adserant, tamen  <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>