scilicet quia non 13 Rom. 5, 6 19 Bom. 5, 8 1 et quid B 3 existimare B erga ex ergo d corr. m. 1 quaeat d 5 Nam sed priore N lit. parte erasa ut restare uideatur Iam A humanam B 8. l . 7 fecisset om. B occidis ; (s punct.) sad (colon et d lit. m. 2) d occidisset B 8 mirabilis ex . miraculis A corr. m. 2 12 immensitatem B 8. I. 13 quid ex quit d corr. m. 2 .14 sec*dam s. ras. scr. u A 16 ullas aix A 22 magis add . 8. l. post igitur m. rec. A, om. B .. VIII. 6 merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus. itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as 6 Psal. 115, 12 1 me-bus praestat A 5 propheta ei debere B 9 morte morti ex morts morte d corr. m. 2 qui] quod B 13 redibere (post possumus) B 14 reddamus] quod in edd. ante Halmium apparet curamus Brassicano debetur qui sic scripsit in ras . uocis reddamna in v redibitio ex redebitio A corr. m. 2 redibitio B 17 noluit omnibus B 18 pietati tantae nicissitndinem Halmius: pietatem tantÄ™ niciesitndinis ex pietatem tante uicissitndinem d corr . m. 2 pietatem tanta nicissitndine B (\'cf. VI 27 praeclaram passioni eius nicisaitndinem reddimns\' Halmius) 19 exemplo. et om. B admirabiles ex -bilis d corr. m. 2 ammirabiles B 20 admotae ex admod$A corr. m. 2 22 caelestium flamma gemma B 24 afectui aU . f s. scr . m. 2 A affectu B sui d 8.I. m. 1 tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro. XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.