<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>sicut <lb/>
            enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta <lb/>
            sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos <lb/>
            suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit<lb n="15"/>
            intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in <lb/>
            caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris <lb/>
            in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo <lb/>
            potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in <lb/>
            euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. <lb n="20"/>
            ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed <lb/>
            et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, <lb/>
            sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo <lb/>
            non etiam cum illo omnia nobis donauit?\'
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p> X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat <lb n="25"/>
            deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super <lb/>
            affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo <lb/>
            non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc

<note type="footnote"> 7 Act. 17, 28 13 Rom. 1, 20 16 Eph. 3, 15 20 Ioh. <lb/>
            3, 16 22 Rom. 8, 32 </note>

<note type="footnote"> 2 sobolis ex aoboli <hi rend="italic">Å eorr. m. 2, item</hi> 5 prioaait <hi rend="italic">ex</hi> primaait et 6 <lb/>
            deseenderit <hi rend="italic">ex</hi> deseenderft 9 accipimns <hi rend="italic">Å</hi> 11 ipeo] quoque <lb/>
            <hi rend="italic">B amare ex amore A eorr. m. 1 18 eognosci B</hi> quidiftam <lb/>
            <hi rend="italic">(alt</hi>. d <hi rend="italic">lit. s. scr.)</hi> de (punctis <hi rend="italic">suppositis)</hi> patris <hi rend="italic">d</hi> m. 2 <lb/>
            20 sic deus dilexit <hi rend="italic">B</hi> 21 daret <hi rend="italic">B 8. I</hi>. nita] salute <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 nobis omnia <hi rend="italic">B</hi> 26 filium pater <hi rend="italic">B</hi> 27 suo om. <hi rend="italic">B</hi> 28 Addb <lb/>
            ex Ado <hi rend="italic">d eorr</hi>. m. » (\'quid plns? addo <hi rend="italic">uulgo interpungitur ; at</hi> w. <hi rend="italic">VI <lb/>
            39. 48 VII 60. 88 sq. ad eccl. IIII 21\' Halmius)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et <lb/>
            hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis. <lb/>
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>            quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod  <lb/>
            iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non <lb/>
            possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam <lb n="5"/>
            rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum <lb/>
            fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et <lb/>
            hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine <lb/>
            magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad <lb/>
            inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem <lb n="10"/>
            magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad <lb/>
            indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem <lb/>
            sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc <lb/>
            impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus <lb/>
            est? uix enim pro iusto quis moritur.</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>ostendit  <lb n="15"/>
            profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix <lb/>
            ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus <lb/>
            quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur <lb/>
            hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat <lb/>
            autem suam caritatem deus in nobis: nam <lb n="20"/>
            si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro <lb/>
            nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati <lb/>
            nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per <lb/>
            ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus <lb/>
            est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. <lb n="25"/>
            idcirco itaque ait: commendat suam caritatem <lb/>
            deus in nobis. quomodo commendat ?</p></div></div></div></body></text></TEI>