itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se adplicuetit, Hico honoratus esse desistit. ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem: si fuit sublimis fit despicabilis, si fuit splendidissimus fit uilissimus, si fait totus honoris fit totus iniuriae. et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam dei ant iracundiam perferunt, ubi deum in sanctis omnibus persequuntur; peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. nihil itaque mirum est, Si deteriora cotidie patimur, qui cotidie deteriores sumus. et noua enim cotidie homines mala, faciunt et uetera non relinquunt: surgunt recentia crimina nec re- pudiantur antiqua. VIII. Quia ergo est cansationi locus? quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. quid querimur, quod dure agat nobiscum deus? multo nos cum deo durius agimus. exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris et ad puniendos nos trahimus inuitum. cumque eius naturae sit mens dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. uim, ut ita dixerim, 3 Ioh. 5, 19.. 2 ne ex nec d corr. m. 2 7 aut quii B 8 at] sicut B 11 despl∗cabilis ex displicabilis d corr. m. 2 13 ubi] q d m ras. tn. ree . 14 sanctis bominibus coni. Rittershusius perseqnntnr alt . n m. rec. g. scr. A persecuntur B 15 si bonus est malus B 17 est dm. B 19 teliqunt AB 28 quaeriniur AB quid dure B durae sed a punct. A dorius cum deo fr eum] dteuin B 26 iracundiae ex -dia A eorr. m. 1 28 est JB 8. 1. facimus pietati suae ac manus quodammodo adferimus misericordiae suae. cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus ( uindicare. ac sicut illi solent, qui munitissimas urbes obsident aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur — omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant — ita nos ad expugnandam misericordiam dei omni peccatorum immanium scelere quasi omni telorum genere pugnamus; et iniuriosum nobis deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi deo simus. omnis siquidem Christia-- norum omnium culpa diuinitatis iniuria est. nam cum illa, quae facere a deo uetamur, admittimus, uetantis iussa calcamus, ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus: quippe nobis nos accuaandi sumus. nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. quid ergo de poenarum acerbitate querimur ? unusquisque nostrum ipse se punit. et ideo illud propheticum ad nos dicitur: ecce omnes uos ignem a accenditis et uires praebuistis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae, quam accendistis. totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo scriptura commemorauit. primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremum flammam ingreditur quam parauit. quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? scilicet cum primum peccare incipit.