I aspectu? nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse uideatur, quia hoc in comparatione supradiotorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum et intra. certum coniugum numerum frenum libidinum continere. coniugum dixi, quia ad tantam res impu- ( dentiam , uenit,. ut ancillas suas multi uxores putent. atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores. illud magis taetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti alias sibi rursum seruilis status coniuges . sumunt, deformantes sancti conubii honorem per degeneris contubernii uilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena seruarum, digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio. VL Non dubito ex his plurimos, qui aut sunt nobiles aut uideri nobiles uolunt, superbe et aspernanter accipere, quod, dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus seruos quosdam esse quam dominos. sed cum ego hoc non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicauerim, nullus irasci omnino debet, qui nequaquam se talem 8 Hierem. 5, 8 1 non punct . n in fin. et a. scr. m. nec . s d nec] non B 2. caeno (aic) A, de B non liquet 6.quScumque ex quaecumque i corr. m, 2 14 frenos B 17 coniuges ex coniugis d corr. m. 2 22 fastigium. B 25 qui ex quae d corr . m. 2, item uideri ex uidere 29 hoc ego B (m d esse ego hoc non adn . Halmim) esse cognoscit, ne hoc ipso, quod irascitur, de coetu ipsorum esse uideatur. quin potius quicumque ex nobilibus haec mala horrent irasoi talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi, qui tales sunt, omnem grauent -populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur. diximas itaque nobiles quosdam esse seruis deteriores [diximus utique] et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. ecce enim ab hoc scelere uel maximo prope omnis seruorum numerus immunis est. numquid aliquis ex seruis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur et canum uel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare ?