<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani  <lb/>
            nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus <lb/>
            religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut <lb/>
            diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum <lb n="5"/>
            credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata <lb/>
            seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est <lb/>
            nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per <lb/>
            hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus <lb/>
            non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine <lb n="10"/>
            actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in <lb/>
            soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate <lb/>
            nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas <lb/>
            in indigno nisi ornamentum in luto?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>itaque, ut isdem uerbis  <lb/>
            etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine <lb n="15"/>
            merito nisi ornamentum in Into ?  sicut etiam per diuinas <lb/>
            litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus <lb/>
            in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis <lb/>
            itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo <lb/>
            si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur. <lb n="20"/>
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, 

<note type="footnote"> 11 Salu. ad eccL II, 37 17 Pron. 11, 22 </note>

<note type="footnote"> 2 Discedatur <hi rend="italic">ex</hi> Discoditur in <hi rend="italic">v corr</hi>. Brassicanus: DiscmrB <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            DISCEDITUR <hi rend="italic">B</hi> QUA <hi rend="italic">Å</hi> qUę <hi rend="italic">B</hi> 3 Bcimus <hi rend="italic">sed</hi> c <hi rend="italic">punct. Å</hi> <lb/>
            4 etiam om. <hi rend="italic">B</hi> 9 hominis <hi rend="italic">B</hi> 10 nomen] nõn <hi rend="italic">A</hi> 13 sine <lb/>
            nomine <hi rend="italic">B</hi> 15 uocabulum <hi rend="italic">bis habet T sed semel</hi> punetatum, <hi rend="italic">item v;</hi> <lb/>
            quodnon silentio praeterii guia <hi rend="italic">nostrum de communi</hi> utriusque cod. <lb/>
            fonte iudicivm <hi rend="italic">(cf. Sitg.-Ber. p. 18 sq.) confirmare uidetur</hi> 16 ornamento <lb/>
            <hi rend="italic">d sed s</hi>. o fin, scr. m<hi rend="italic">. 2</hi> f 17 testatus est <hi rend="italic">B corr. ex</hi> testatnr <lb/>
            19 quod si <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            respiciat quomodo innumerabiles populi cessantibus meritis <lb/>
            etiam nomina perdiderunt. duodecim Hebraeorum tribus, cum <lb/>
            electae quondam a deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt: <lb/>
            et populus enim dei et Israhel appellatae sunt. sic <lb/>
            quippe legimus: audi populus meus, et loquar; Israhel,<lb n="5"/>
            et testificabor tibi. ergo Iudaei aliquando utrumque, <lb/>
            nunc neutrum. nam nec dei populus dici potest qui <lb/>
            cultum dei olim reliquit, nec uidens deum qui dei filium <lb/>
            denegauit, sicut scriptum est: Israhel uero me non cognouit, <lb/>
            et populus me non intellexit.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>propter quodio <lb n="10"/>
            etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam <lb/>
            dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum <lb/>
            ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego <lb/>
            non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et <lb/>
            ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt<lb n="15"/>
            uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: <lb/>
            uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia  <lb/>
            nulla est in illis.</p></div></div></div></body></text></TEI>