I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto? itaque, ut isdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito nisi ornamentum in Into ? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur. denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, 11 Salu. ad eccL II, 37 17 Pron. 11, 22 2 Discedatur ex Discoditur in v corr . Brassicanus: DiscmrB d DISCEDITUR B QUA Å qUę B 3 Bcimus sed c punct. Å 4 etiam om. B 9 hominis B 10 nomen] nõn A 13 sine nomine B 15 uocabulum bis habet T sed semel punetatum, item v; quodnon silentio praeterii guia nostrum de communi utriusque cod. fonte iudicivm (cf. Sitg.-Ber. p. 18 sq.) confirmare uidetur 16 ornamento d sed s . o fin, scr. m . 2 f 17 testatus est B corr. ex testatnr 19 quod si B respiciat quomodo innumerabiles populi cessantibus meritis etiam nomina perdiderunt. duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt: et populus enim dei et Israhel appellatae sunt. sic quippe legimus: audi populus meus, et loquar; Israhel, et testificabor tibi. ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. nam nec dei populus dici potest qui cultum dei olim reliquit, nec uidens deum qui dei filium denegauit, sicut scriptum est: Israhel uero me non cognouit, et populus me non intellexit. propter quodio etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia nulla est in illis.