<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>cum ergo ista <lb/>
            sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec <lb/>
            fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, <lb/>
            ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non <lb/>
            seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae

<note type="footnote"> 1 multa <hi rend="italic">B</hi> 5 tamen <hi rend="italic">om. B</hi> quid enim <hi rend="italic">d</hi> 8 uel] aut <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> hominem fideliter <hi rend="italic">B</hi> 9 a Christo <hi rend="italic">B</hi> 10 procuratoris <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 suppellectiles <hi rend="italic">copiosae A</hi> subpellectilq copiosq <hi rend="italic">B</hi> 19 generationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 unctionem <hi rend="italic">ex</hi> untionem <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 21 Hebreos <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 22 iudicarius A 23 ungentum <hi rend="italic">B</hi> 28 infidelis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            infideles <hi rend="italic">d corr. m. 2</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="45"/>
            testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, <lb/>
            remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae <lb/>
            remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam <lb/>
            institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam <lb/>
            omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis <lb n="5"/>
            dei quis obsequatur interrogo.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>neo dico illa quae ita  <lb/>
            multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos <lb/>
            honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non <lb/>
            facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod <lb/>
            saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? <lb n="10"/>
            quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod <lb/>
            ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed <lb/>
            uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc <lb/>
            enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus <lb/>
            nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, <lb n="15"/>
            inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui <lb/>
            oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus <lb/>
            uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis <lb/>
            suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis <lb/>
            saltim agere dignetur?</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>quae etiam, si quis se cogit ut faciat,  <lb n="20"/>
            facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium <lb/>
            sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario <lb/>
            suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est <lb/>
            de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus <lb/>
            nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, <lb n="25"/>
            sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus <lb/>
            clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil <lb/>
            sit, se ipsum seducit.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>hoc enim ad crimina nostra

<note type="footnote"> 10 Matth. 6, 34 15 Matth. 5, 44 27 Gal. 6, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 has <hi rend="italic">ex</hi> hos <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 3 librum <hi rend="italic">A</hi> 4 euangeliorum <hi rend="italic">B <lb/>
            (non A ut apud Halmium)</hi> 5 saltim <hi rend="italic">A m. 1</hi> saltem <hi rend="italic">m. 2</hi> 6 illa <lb/>
            dico <hi rend="italic">B</hi> 7 apud <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 8 in deuotione <hi rend="italic">malit</hi> Hartelius <lb/>
            10 crastino <hi rend="italic">ex</hi> castrino <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> recipit] respicit <hi rend="italic">suspicatur <lb/>
            HarteUua</hi> 18 et ego <hi rend="italic">B</hi> 14 per que A recedit <hi rend="italic">Aetm.lB</hi> <lb/>
            17 uos oderunt <hi rend="italic">B</hi> 20 saltim <hi rend="italic">Am. 1</hi> saltem m. <hi rend="italic">2</hi> dignaur <hi rend="italic">Am. 1</hi> <lb/>
            dignatur <hi rend="italic">m. 2</hi> digqetur <hi rend="italic">B</hi> quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> aut <hi rend="italic">AB Hdlmius</hi> <lb/>
            22 non animi non <hi rend="italic">A sed prius</hi> non <hi rend="italic">puncta</hi> 23 est <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> <lb/>
            24 tamen aliquid <hi rend="italic">B</hi> 27 aliquid esse se <hi rend="italic">(sic) B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et <lb/>
            sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis <lb/>
            offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, <lb/>
            fratrem suum, homicida est. intellegere ergo <lb/>
            possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia,<lb n="5"/>
            ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu <lb/>
            sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator <lb/>
            mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit <lb/>
            dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit <lb/>
            iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram <lb n="10"/>
            I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>