cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae 1 multa B 5 tamen om. B quid enim d 8 uel] aut B hominem fideliter B 9 a Christo B 10 procuratoris B 11 suppellectiles copiosae A subpellectilq copiosq B 19 generationis B 20 unctionem ex untionem A corr. m. 2 21 Hebreos d 22 iudicarius A 23 ungentum B 28 infidelis ex infideles d corr. m. 2 . testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis dei quis obsequatur interrogo. neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur? quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. hoc enim ad crimina nostra 10 Matth. 6, 34 15 Matth. 5, 44 27 Gal. 6, 3 2 has ex hos A corr. m. 2 3 librum A 4 euangeliorum B (non A ut apud Halmium) 5 saltim A m. 1 saltem m. 2 6 illa dico B 7 apud om. B m. 1 8 in deuotione malit Hartelius 10 crastino ex castrino A corr. m. 1 recipit] respicit suspicatur HarteUua 18 et ego B 14 per que A recedit Aetm.lB 17 uos oderunt B 20 saltim Am. 1 saltem m. 2 dignaur Am. 1 dignatur m. 2 digqetur B quae scripsi: aut AB Hdlmius 22 non animi non A sed prius non puncta 23 est om. B m. 1 24 tamen aliquid B 27 aliquid esse se (sic) B addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, fratrem suum, homicida est. intellegere ergo possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.