<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>non sanat connersio unius  <lb/>
            crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod <lb/>
            unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis <lb n="5"/>
            offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam <lb/>
            possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, <lb/>
            si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam <lb/>
            damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque <lb/>
            immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse <lb n="10"/>
            credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari.</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>loquens  <lb/>
            deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si <lb/>
            fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et <lb/>
            Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli <lb/>
            salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se <lb n="15"/>
            his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc <lb/>
            aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae <lb/>
            est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis <lb/>
            spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum <lb/>
            hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus <lb n="20"/>
            malis posse defendi.</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>cum enim nullus illis quos  <lb/>
            supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari <lb/>
            [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis <lb/>
            possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a <lb/>
            domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? <lb n="25"/>
            et recte. nam licet omnes admodum filii membra <lb/>
            parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra <lb/>
            eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum <lb/>
            degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae.

<note type="footnote"> 12 Ezech. 14, 14. </note>

<note type="footnote"> 2 proderet <hi rend="italic">B</hi> (prodesset <hi rend="italic">Ttv)</hi> 3 unius conuersio B 6 his <lb/>
            qui <hi rend="italic">B</hi> 7 magnus <hi rend="italic">B et</hi> u <hi rend="italic">m. 2 mut. in</hi> o <hi rend="italic">A</hi> profecto <hi rend="italic">ex</hi> profectu <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 10 est crimen <hi rend="italic">B</hi> 11 estimet A ęstimet <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 Danihel <hi rend="italic">A</hi> 14 neque] et <hi rend="italic">B</hi> 15 neminem tamen <hi rend="italic">B</hi> (neminem <lb/>
            tam <hi rend="italic">sed</hi> tam <hi rend="italic">linea transuersa deZ</hi>. in <hi rend="italic">v</hi> Brassicanus) 17 iustitiae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 nullis <hi rend="italic">A</hi> 22 par. <hi rend="italic">eras</hi>. 8 <hi rend="italic">lit. A</hi> liberare <hi rend="italic">A</hi> 23 et <hi rend="italic">(ante</hi> extranei) <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelio,</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> mali) <hi rend="italic">delendum uidetur Halmio</hi> 25 promeruernnt <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus  <lb/>
            uim tanti nominis uitio prauitatis.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>nihil enim omnino prodest <lb/>
            nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione <lb/>
            discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum <lb/>
            actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum<lb n="5"/>
            omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum <lb/>
            non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe <lb/>
            uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, <lb/>
            cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum <lb/>
            rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus<lb n="10"/>
            sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione <lb/>
            peccamus.

<note type="footnote"> 1 qui non Christianos esae dicimus <hi rend="italic">B</hi> qui Christianos <hi rend="italic">(sed</hi> o <hi rend="italic">mut. <lb/>
             in</hi> i <hi rend="italic">et</hi> 8 <hi rend="italic">punct.)</hi> esse dicimur <hi rend="italic">A</hi> 2 omnino enim nihil <hi rend="italic">B</hi> 5 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 loaalium <hi rend="italic">d</hi> 10 sancto <hi rend="italic">B s</hi>. h nam et <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 ledimus <hi rend="italic">ex</hi> ludimus tn <hi rend="italic">v eotY</hi>. Brassicanus: laudemus d ludimms <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">archetypo d cod. futsse suspicor</hi> landimus <hi rend="italic">s. ser</hi>. e iit. <hi rend="italic">quae</hi> substituenda <lb/>
            <hi rend="italic">fuit pro</hi> u sed <hi rend="italic">male ponebatur</hi> pro i) 12 <hi rend="italic">post</hi> peccamus <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">ΕΧΡ̃</foreign>L. LIB. m. INCIPIT LIBER(om. <hi rend="italic">B)</hi> QUARTUS <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="63"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>