non sanat connersio unius crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari. loquens deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi. cum enim nullus illis quos supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? et recte. nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. 12 Ezech. 14, 14. 2 proderet B (prodesset Ttv) 3 unius conuersio B 6 his qui B 7 magnus B et u m. 2 mut. in o A profecto ex profectu A corr. m. 2 10 est crimen B 11 estimet A ęstimet B 13 Danihel A 14 neque] et B 15 neminem tamen B (neminem tam sed tam linea transuersa deZ . in v Brassicanus) 17 iustitiae A 21 nullis A 22 par. eras . 8 lit. A liberare A 23 et (ante extranei) Hartelio, et (ante mali) delendum uidetur Halmio 25 promeruernnt B quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus uim tanti nominis uitio prauitatis. nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione peccamus. 1 qui non Christianos esae dicimus B qui Christianos (sed o mut. in i et 8 punct.) esse dicimur A 2 omnino enim nihil B 5 cum om. A 7 loaalium d 10 sancto B s . h nam et B 11 ledimus ex ludimus tn v eotY . Brassicanus: laudemus d ludimms B (in archetypo d cod. futsse suspicor landimus s. ser . e iit. quae substituenda fuit pro u sed male ponebatur pro i) 12 post peccamus ΕΧΡ̃ L. LIB. m. INCIPIT LIBER(om. B) QUARTUS AB