grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire. quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- I demnant. sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit. XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, 3 testimonium apostoli est B 5 idem praeter AB etiam v, notI iidem quod B rassicano debetwr 12 uel ue A 13 horrent ex horrunt A corr. m. 2 14 immodum d 15 acousator ease A exaccusatores B eisecutores Hartdius (propter seqg . quod occulte agant): ezcusatores AB Halmius . exsecrantur B ut vid. 16 dampnare et post condempnant fere ubique; quare in posterum talia non adnotabo 17 putant ipsos se ceteros putant ipeos B 22 priuilegium dicare B 27 sordibus A et non est numquam omnino fecisse facere cessasse. quod si ita esset, quid proderat tamen, unum a scelere desistere et : multos in sceleribus permanere?