<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano <lb/>
            animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia <lb/>
            ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, <lb/>
            quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non <lb n="10"/>
            tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, <lb/>
            cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim <lb/>
            cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; <lb/>
            si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione <lb/>
            deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; <lb n="15"/>
            infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem <lb/>
            prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino <lb/>
            arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum <lb/>
            uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia <lb/>
            impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est <lb n="20"/>
            Christiano probari quod dico. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum  <lb/>
            credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi <lb/>
            ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias <lb/>
            dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim <lb n="25"/>
            scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in <lb/>
            hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut <lb/>
            miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala <lb/>
            cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ?

<note type="footnote"> 25 I Thess. 3, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 aprobamus <hi rend="italic">B</hi> 7 scire nos quasi nos de nos archano <hi rend="italic">(sic) B</hi> <lb/>
            arcano <hi rend="italic">s. scr</hi>. h <hi rend="italic">lit. m. rec. A</hi> 14 probari contempnam <hi rend="italic">A</hi> probare <lb/>
            contempno <hi rend="italic">B</hi> 14 deficiar probatione <hi rend="italic">B m. 1</hi> non deficiar in probatione <lb/>
            <hi rend="italic">B corr</hi>. 17 quia tamen <hi rend="italic">A sed adiecta sunt transpositionis signa</hi> <lb/>
            m. 1 19 uella <hi rend="italic">A</hi> 21 a Christiano <hi rend="italic">B</hi> 23 omnibus miseriores <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 25 tribulationis <hi rend="italic">B</hi> 27 nos <hi rend="italic">om. A</hi> a deo <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos <lb/>
            haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia <lb/>
            sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores,  <lb/>
            adquiescamus opinioni eorum atque sententiae.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed uideamus <lb/>
            tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam<lb n="5"/>
            credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, <lb/>
            qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. <lb/>
            quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem <lb/>
            Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei <lb/>
            mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores,<lb n="10"/>
            quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta <lb/>
            creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi <lb/>
            traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles <lb/>
            sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>quaeritur <lb/>
            forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus<lb n="15"/>
            adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per <lb/>
            quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde <lb/>
            prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum <lb/>
            regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, <lb/>
            diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud<lb n="20"/>
            Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, <lb/>
            cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, <lb/>
            probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus <lb/>
            uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post <lb/>
            chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum <lb n="25"/>
            laboris praemium uocarentur ad caelum.</p></div></div></div></body></text></TEI>