sed tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est Christiano probari quod dico. II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ? 25 I Thess. 3, 3 1 aprobamus B 7 scire nos quasi nos de nos archano (sic) B arcano s. scr . h lit. m. rec. A 14 probari contempnam A probare contempno B 14 deficiar probatione B m. 1 non deficiar in probatione B corr . 17 quia tamen A sed adiecta sunt transpositionis signa m. 1 19 uella A 21 a Christiano B 23 omnibus miseriores B 25 tribulationis B 27 nos om. A a deo om. B sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, adquiescamus opinioni eorum atque sententiae. sed uideamus tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint. quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.