<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>interrogo enim Christianorum <lb/>
            omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, <lb/>
            quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est <lb/>
            horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias <lb/>
            qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis <lb n="20"/>
            forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: <lb/>
            facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, <lb/>
            facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius <lb/>
            qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum <lb/>
            sine maioribus perpetrarint.</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>in hanc enim morum probrositatem  <lb n="25"/>
            prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo <lb/>
            Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. <lb/>
            itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei <lb/>
            minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi

<note type="footnote"> 3 kari*simos <hi rend="italic">(sic) A sed sup. o scr</hi>. v \' 8 et quid plura] <hi rend="italic">cf,</hi> sed <lb/>
            quid plura <hi rend="italic">VI 75</hi> 9 sum <hi rend="italic">A</hi> s. <hi rend="italic">l</hi>. m. <hi rend="italic">rec</hi>. ecclesia dei <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 exacerbatrix <hi rend="italic">ex</hi> acerbatrix <hi rend="italic">A corr m, rec. (cfr. paulo post:</hi> qui ingre.. <lb/>
            dituT ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum) 11 poena <lb/>
            <hi rend="italic">hoc loco A</hi> 15 ganneonem <hi rend="italic">A</hi> 17 flagiliis <hi rend="italic">ex</hi> plagitiis <hi rend="italic">A corr. <lb/>
            m. rec., item pauio post</hi> quae <hi rend="italic">ex</hi> quem 18 hominum-quotusquisque <lb/>
            otn. A <hi rend="italic">oculorum aberratione</hi> 25 perpetrarint <hi rend="italic">ex</hi> perpetrarent <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> hac A probrositatem morum <hi rend="italic">B</hi> 26 prope <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> probe <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 27 minus sit <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non <lb/>
            modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum <lb/>
            non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut <lb/>
            iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii <lb/>
            dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter<lb n="5"/>
            ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua  <lb/>
            uerecundiae atque existimationis suae labe multetur.</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>in templa <lb/>
            autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes <lb/>
            sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris <lb/>
            inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere<lb n="10"/>
            debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet <lb/>
            egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam  <lb/>
            poscere et iracundiam prouocare.</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>nonum siquidem <lb/>
            monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae <lb/>
            fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut<lb n="15"/>
            mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in <lb/>
            ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. <lb/>
            aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis <lb/>
            praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic <lb/>
            oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut<lb n="20"/>
            uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione  <lb/>
            ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.</p></div></div></div></body></text></TEI>