interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint. in hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi 3 kari*simos (sic) A sed sup. o scr . v \' 8 et quid plura] cf, sed quid plura VI 75 9 sum A s. l . m. rec . ecclesia dei B 10 exacerbatrix ex acerbatrix A corr m, rec. (cfr. paulo post: qui ingre.. dituT ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum) 11 poena hoc loco A 15 ganneonem A 17 flagiliis ex plagitiis A corr. m. rec., item pauio post quae ex quem 18 hominum-quotusquisque otn. A oculorum aberratione 25 perpetrarint ex perpetrarent A corr. m. 2 hac A probrositatem morum B 26 prope ex probe A corr. m. 2 27 minus sit B ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua uerecundiae atque existimationis suae labe multetur. in templa autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare. nonum siquidem monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.