<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>quae cum <lb/>
            ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, <lb/>
            quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus<lb n="5"/>
            de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos <lb/>
            non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus <lb/>
            non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, <lb/>
            ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta <lb/>
            eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro <lb n="10"/>
            esse:</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod <lb/>
            fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos <lb/>
            pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere <lb/>
            quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua <lb/>
            coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad<lb n="15"/>
            nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me <lb/>
            et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ?   <lb/>
            non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur.</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere <lb/>
            contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia<lb n="20"/>
            fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum <lb/>
            iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini <lb/>
            carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus,

<note type="footnote"> 15 Prou. 1, 24 Mich. 3,4 Psal. 17,42 Hierem. 11,11 Zachar. 7,13 </note>

<note type="footnote"> delectationi <hi rend="italic">B etex</hi> dilectatione <hi rend="italic">corr. m. 2 A; primum scribendum putaueram <lb/>
            </hi> detractationi <hi rend="italic">ut est apud Cyprianum p. 689, 19 ed. Hartelius:</hi> <lb/>
            bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis <lb/>
            sordibus repurgetur; <hi rend="italic">sed nunc et ibi</hi> quoque <hi rend="italic">ex cod. C recipere mali</hi>. <lb/>
            detractionis 1 coherceat <hi rend="italic">AB</hi> 3 cumita <hi rend="italic">ex</hi> comita <hi rend="italic">A corr. <lb/>
             m. 2</hi> 4 nihil <hi rend="italic">A quod Halmium fugit, qui in B certe</hi> nil <hi rend="italic">inuenisse <lb/>
            uidetwr</hi> 5 quaeramur <hi rend="italic">A, item paulo post</hi> quaeri <hi rend="italic">sed hic</hi> a <hi rend="italic">puncta</hi> <lb/>
            7 audiri <hi rend="italic">ex</hi> audire <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> ut] et <hi rend="italic">B</hi> 11 iuste <hi rend="italic">A</hi> quaerimoniae <lb/>
            <hi rend="italic">A sed priore</hi> a <hi rend="italic">punct</hi>. 13 deum] domini <hi rend="italic">B</hi> 14 quam <lb/>
            nos <hi rend="italic">om. B</hi> qua] quam <hi rend="italic">B</hi> 15 etiam ipse dominus <hi rend="italic">B</hi> 17 quid <lb/>
            <hi rend="italic">(post</hi> aut) <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 20 contempnat <hi rend="italic">A (item paulo</hi> post comtempnamus <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> contempni) seruos <hi rend="italic">ex</hi> seruo <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> 22 domini <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> carnales <hi rend="italic">A</hi> arn <hi rend="italic">litt. in ras.; quid m. 1 habuerit (Halmius</hi> dicit <lb/>
            curiales) <hi rend="italic">discernere non potui;</hi> cur tales <hi rend="italic">B (curiales Ttv);</hi> saeculares <lb/>
            suspicatur <hi rend="italic">Hartelius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio <lb/>
            omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus <lb/>
            quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari <lb/>
            simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet <lb/>
            deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena <lb n="5"/>
            peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam <lb/>
            oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis <lb/>
            inuoluat? et quid plura?</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>graue et luctuosum est quod  <lb/>
            dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix <lb/>
            dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter <lb n="10"/>
            paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene <lb/>
            omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum <lb/>
            enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem <lb/>
            aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut <lb/>
            ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus <lb n="15"/>
            peius est, prope haec cuncta sine fine.</p></div></div></div></body></text></TEI>