quae cum ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro esse: quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ? non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur. quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, 15 Prou. 1, 24 Mich. 3,4 Psal. 17,42 Hierem. 11,11 Zachar. 7,13 delectationi B etex dilectatione corr. m. 2 A; primum scribendum putaueram detractationi ut est apud Cyprianum p. 689, 19 ed. Hartelius: bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis sordibus repurgetur; sed nunc et ibi quoque ex cod. C recipere mali . detractionis 1 coherceat AB 3 cumita ex comita A corr. m. 2 4 nihil A quod Halmium fugit, qui in B certe nil inuenisse uidetwr 5 quaeramur A, item paulo post quaeri sed hic a puncta 7 audiri ex audire A corr. m. 2 ut] et B 11 iuste A quaerimoniae A sed priore a punct . 13 deum] domini B 14 quam nos om. B qua] quam B 15 etiam ipse dominus B 17 quid (post aut) om. B m. 1 20 contempnat A (item paulo post comtempnamus et contempni) seruos ex seruo A corr. m. 1 22 domini om. B carnales A arn litt. in ras.; quid m. 1 habuerit (Halmius dicit curiales) discernere non potui; cur tales B (curiales Ttv); saeculares suspicatur Hartelius si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis inuoluat? et quid plura? graue et luctuosum est quod dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine.