<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>si ergo non solum odium <lb/>
            sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, <lb/>
            quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, <lb/>
            sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur <lb/>
            autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus<lb n="15"/>
            frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, <lb/>
            fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri <lb/>
            suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit <lb/>
            contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose <lb/>
            obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines<lb n="20"/>
            quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium <lb/>
            quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis <lb/>
            conciliis expiari. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur <lb/>
            a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in<lb n="25"/>
            diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui <lb/>
            enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus <lb/>
            quae possidet, non potest meus esse discipulus. et

<note type="footnote"> 3 I Ioh. 3, 15 9 Matth. 5, 22 16 Matth. 5, 22 <lb/>
            26 Lnc. 14, 33 28 Mattb. 10, 38 </note>

<note type="footnote"> 1 rei. <hi rend="italic">( fuit</hi> reis) <hi rend="italic">A</hi> 2 credimus <hi rend="italic">A</hi> 11 ex ira odium <hi rend="italic">B corr</hi>. <lb/>
            ex odio <hi rend="italic">(sine</hi> ira) <hi rend="italic">B m.l</hi> 14 persequitnr A: prosequitur <hi rend="italic">B hdbere <lb/>
            uidetur</hi> (ceterum <hi rend="italic">cfr. Plin. inc. 1.33:</hi> persequimur omnes terrae fibras) <lb/>
            15 fibras <hi rend="italic">ex</hi> febras <hi rend="italic">A corr. m. rec</hi>. omnes <hi rend="italic">ex</hi> omnis <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> <lb/>
            paenitus <hi rend="italic">A</hi> 17 fatuae <hi rend="italic">sed</hi> a <hi rend="italic">posteriore punct. Å</hi> qui dixeritconcilio <lb/>
            <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 19 iniuriosae <hi rend="italic">sed</hi> a <hi rend="italic">posteriore punct. A</hi> <lb/>
            25 dominomodo <hi rend="italic">om</hi>. non <hi rend="italic">uoce d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, <lb/>
            non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, <lb/>
            quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quae  <lb/>
            non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, <lb/>
            sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus <lb n="5"/>
            derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic <lb/>
            renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur <lb/>
            crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine <lb/>
            dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti <lb/>
            etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio <lb n="10"/>
            nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut <lb/>
            saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in <lb/>
            Christo manere, debet, quemadmodum Christus <lb/>
            ambulauit, sic et ipse ambulare. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta.  <lb n="15"/>
            dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum <lb/>
            exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris <lb/>
            imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed <lb/>
            parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus <lb/>
            filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per <lb n="20"/>
            affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad <lb/>
            populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos <lb/>
            iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. <lb/>
            et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego <lb/>
            Christi.</p></div></div></div></body></text></TEI>